Charter Document - 02060037
Charter Number: | 02060037 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.27) |
Charter:
Nos frater Radulphus abbas Fonteneti et nos Regnaudus archipresbiter de Duysmo notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod propter hoc coram nobis specialiter constitutus Regnaudus filius Johannis dicti Grilot de Tullione recognovit quod omnia tenamenta que accepit et possidet apud Mavillum pro maritagio Regnaude uxoris sue filie defuncti Girardi de Mavillo ipse et heredes sui de corpore dicte Regnaude debent tenere et possidere imperpetuum quamdiu erunt mansionarii sub dominio et homines reverendi patris nostri domini episcopi Eduensis et si quod absit contingeret dictum Regnaudum sine herede de corpore suo decedere vel ipsum Regnaudum cum dicta uxore sua aut eorum heredes dicta tenamenta possidentes ad aliud dominium se transfferre dicta tenamenta absque contradictione aliqua ad jus et proprietatem dicti domini episcopi Eduensis integraliter devenirent In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Regnaudi presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Datum anno Domini MCC septuagesimo primo mense januario