Charter Document - 02060036
Charter Number: | 02060036 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p27) |
Charter:
Nos frater Radulphus abbas Fonteneti notum facimus universis quod in nostra presentia personaliter constituta Adelyna filia Girardi de Mavillo recognovit coram nobis quod ipsa spontanea voluntate sine vi sine metu vendit quittat in hereditatem perpetuam reverendo patri domino nostro Girardo episcopo Eduensi quamdam peciam prati sitam in territorio de Mavillo in Noa inter prata dicti domini episcopi precio XXX librarum Viennensium de quibus se tenet pro pagata in pecunia numerata coram nobis Hanc autem vendicionem laudat vult coram nobis magister Mauricius carpentarius maritus Adelyne supradicte recognoscens dictam vendicionem factam esse de sua voluntate Promiserunt insuper Adelyna et magister Mauricius vir suus per sua juramenta coram nobis prestita quod contra vendicionem per se vel per alium non venient in futurum sed tenentur eam dicto domino episcopo et suis successoribus garentire contra omnes In cujus rei testimonium presentibus litteris ad peticionem dictorum Adelyne et Mauricii sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo primo mense febroario