Charter Document - 02060035
Charter Number: | 02060035 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.27) |
Charter:
Nos Radulphus humilis abbas Fonteneti notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Androin de Tullione in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus sciens et spontaneus confitetur et recognoscit se vendidisse quamdam grangiam suam et quodam curtile eidem grangie contiguum de voluntate et consensu Sybille uxoris sue cum omnibus appendiciis dictorum curtilis et grangie sitorum apud Tullionem juxta castrum de Tullione juxta domum Stephani et domini Perroneti fratrum ejusdem Androini reverendo patri ac domino Girardo Dei gratia episcopo Eduensi ac successoribus ejusdem in ecclesia Eduensi imperpetuum precio triginta librarum Viennensium duobus Divionensium pro uno denario Viennensi de quibus triginta libris se habet et tenet idem Androinus integre et plenarie pro pagato a prefato domino episcopo in pecunia sibi tradita et numerata Huic autem vendicioni consentit et consensit predicta uxor sua Sybilla prout confessa fuit coram fratre Hugone monacho mandato nostro ad hoc a nobis specialiter destinato promittentes per juramentum suum ambo super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum contra dictam vendicionem non venire nec alicui contraire volenti consentire renunciantes [] In cujus rei testimonium ad preces et requisitionem predictorum Androini et Sybille presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo secundo die martis in festo beati Luce evangeliste mense octobri