Charter Document - 02060034

Charter Document - 02060034


Charter Number: 02060034
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1273
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.26)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos Perronetus et Androinus de Tullione fratres filii quondam Renaudi de Tullione notum facimus quod nos laude et assensu spontaneo Payenom et Sebille uxorum nostrarum vendimus et concedimus imperpetuum reverendo in Christo patri ac domino nostro Girardo Dei gratia episcopo Eduensi et suis successoribus episcopis Eduensibus domum nostram videlicet magnam domum et chaminum dicte domui contiguum que quondam fuit dicti Renaudi patris nostri sitam apud Tullionem inter domum Stephaneti dicti Mauclarc ex una parte et domum Guioneti fratris nostri ex altera cum omnibus pertinenciis juribus et appendiciis dicte domus quas possidebamus et tenebamus vel que nobis competebant aut competere poterant pro XL libris novorum Divionensium et duobus paribus vestium ad opus uxorum nostrarum predictarum de quibus quadraginta libris et duobus paribus vestium nos tenemus et habemus integre et plenarie pro pagatis a dicto domino episcopo in bona et legali pecunia tradita nobis et numerata et nos de vestientes de dicta domo predictum dominum episcopum investimus et in veram et vacuam possessionem vel quasi inducimus de eadem Promittentes nos predicti venditores ac nos Payenoms et Sibilla uxores dictorum venditorum per juramenta nostra [] In cujus rei testimonium nos venditores et uxores predicti sigilla virorum venerabilium magistri Galteri decani Reomensis et magistri Johannis archipresbiteri Flavigniacensis presentibus litteris rogavimus et fecimus apponi Et nos magister Galterus decanus Reomensis et Johannes archipresbiter Flavigniacensis sigilla nostra ad preces et instantiam dictorum venditorum et eorum uxorum predictarum confitentium et asserentium coram nobis omnia et singula supradicta vera esse receptis ab eis suis supradictis juramentis presentibus litteris apposuimus in testimonium veritatis Datum anno Domini MCC septuagesimo tertio mense augusti