Charter Document - 02060033

Charter Document - 02060033


Charter Number: 02060033
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.25)

Charter:

Nos Guillermus Patruz archipresbiter Sedelocensis et nos Regnaudus archipresbiter Duysmi notum facimus quod in nostra presentia personaliter constituta Adelina relicta Joceri de Mavillo Lamberti spontanea non decepta sed provisa pro ingenti et evidenti utilitate sua et pro exhoneratione suorum debitorum recognovit coram nobis se vendidisse et in hereditatem perpetuam precise quittavisse laude et assensu Johannis Garini Colardi Girardi Gilete et Emenjardis liberorum suorum reverendo in Christo patri Girardo Dei gratia Eduensi episcopo et ejus successoribus tercias suas quas habebat seu habere poterat in finagio et territorio de Mavillo que tercie vocantur tercie majoris de Tullione pro LV libris Viennensium quas receperunt a dicto reverendo patre domino episcopo Eduensi in pecunia legittime numerata prout coram nobis confessi sunt de quibus terciis superius nominatis predicta Adelina Johannes Garinus Colardus Girardus Emenjardis et Gileta ejusdem Adeline liberi se coram nobis omnino de vestientes dictum reverendum patrem Girardum Eduensem episcopum investierunt corporaliter de eisdem omne jus et actionem que habebant in predictis terciis transferentes totaliter in eumdem Hanc autem venditionem predicta Adelina Johannes Garinus Colardus Girardus Gileta et Emenjardis liberi ejusdem Adeline promiserunt [] In cujus rei testimonium nos predicti archipresbiteri ad preces sepedictorum predicto reverendo patri Girardo Dei gratia Eduensi episcopo presentes litteras sigillorum nostrorum munimine tradidimus roboratas Datum et actum anno Domini MCCLX octavo mense maii