Charter Document - 02060029
Charter Number: | 02060029 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.24) |
Charter:
Ego Galterus dominus Roche Vannelli notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego villam de Brin que erat de allodio meo cum pertinenciis dicte ville scilicet homines et mansos justiciam parvam et magnam tocius ville et finagii collectas costumas tercias terras arabiles prata trossas gallinas et corveias nemora riveriam et omnia alia que ibidem habebam recepi in feodum a venerabili patre Giraldo Dei gratia Eduensi episcopo nomine ecclesie Eduensis ita tamen quod ego et heredes mei qui dictam villam tenebunt faciemus homagium de dicta villa cum pertinenciis episcopo supradicto et ejus successoribus in perpetuum Memoratus vero episcopus dedit michi centum libras Dyvion pro dicto feodo faciendo quas ab eodem recepi in pecunia numerata et ego promisi dicto episcopo et ejus successoribus predictum feodum garantire et pacificare contra omnes me et mea mobilia et immobilia propter hoc specialiter obligando juramento prestito corporali Et hec omnia Margarita uxor mea laudavit pariter et concessit Promisi vero eidem episcopo quod super hoc litteras sigillo domini ducis Burgundie tradi faciam sigillatas In cujus rei testimonium nos Stephanus archidiaconus Flavigniacensis Petrus archipresbiter ejusdem loci et Regnaudus archipresbiter de Duismo ad preces et instanciam predictorum presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum anno Domini MCC quinquagesimo quinto sabbato post festum beate Marie Magdalenos