Charter Document - 02060026
Charter Number: | 02060026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.23) |
Charter:
Nos frater Johannes humilis abbas Flavigniacensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia constituti Galterus de Rupe Vannelli domicellus et Margarita uxor ejus recognoverunt coram nobis se debere venerabili patri Girardo Dei gratia Eduensi episcopo quinquaginta libras Divionensium super villam de Brin et super appendicias dicte ville que villa et appendicie sunt de feodo dicti domini episcopi Eduensis quas dictas quinquaginta libras dicti Galterus et Margarita uxor ejus receperunt a jam dicto patre Girardo Eduensi episcopo in pecunia numerata cum quingentis et quinquaginta libris Divionensium pro quibus dicti Galterus et Margarita uxor ejus dicto domino episcopo antea dictas villam et appendicias pignori obligarant In cujus rei testimonium ad petitionem dictorum Galteri et Margarite uxoris ejus presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum est hoc anno Domini MCC quinquagesimo sexto mense mayo