Charter Document - 02060017
Charter Number: | 02060017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Petition |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.19) |
Charter:
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto die martis post festum apostolorum Petri et Pauli apud Vallem Crescentem ordinis Vallis Caulium Eduensis dyocesis fuit abbas Flavigniacensis in presentia reverendissimi patris domini episcopi Eduensis requisitus in hunc modum ex parte domini episcopi predicti quod cum idem abbas quemdam hominem dicti domini episcopi de Flavigniaco videlicet Galterum de Grignione captum teneret et pluries ex parte dicti domini episcopi fuisset requisitus idem abbas quod dictum hominem redderet vel saltem recrederet nec adhuc idem abbas dictum hominem reddidisset vel recredidisset requisitus fuit iterum idem abbas ex parte dicti domini episcopi cum idem abbas esset homo dicti domini episcopi sub debito fidelitatis qua tenebatur idem abbas eidem domino episcopo quod dictum hominem redderet vel saltem recrederet et dictus dominus episcopus de dicto Galtero homine suo tam dicto abbati quam omnibus aliis de ipso Galtero conquerentibus erat paratus et se offerebat exhibere mature justitie complementum Dictus vero abbas recognovit se esse hominem dicti domini episcopi verumtamen predictas redditionem et recredentiam facere recusavit petens a dicto domino episcopo tanquam a domino suo cum ipse abbas esset homo dicti domini episcopi quod assignaret idem episcopus eidem abbati coram ipso super premissis diem et ipse abbas faceret ad diem super premissis quod justitia suaderet Dictus vero dominus episcopus respondit quod deliberato consilio cum suo capitulo et aliis probis viris super assignationem diei faceret quicquid ordo exigeret rationis Acta sunt hec anno die et loco predictis nobis cantore et archidiacono Eduensi archidiacono Avalonensi archidiacono Flavigniacensi preposito Beligniacensi in ecclesia Eduensi decano Sedelocensi canonico Eduensi magistro Johanne de Borbonio canonico et officiali Eduensi magistro Conone canonico Belnensi domino Renaudo de Volenaio canonico Sedelocensi et archipresbitero Belnensi presentibus et ad hoc specialiter evocatis ad perhibendum testimonium veritatis Nos vero predicti sigilla nostra litteris presentibus apponimus in robur et testimonium veritatis