Charter Document - 02060012
Charter Number: | 02060012 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.17) |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis magister Gerardus officialis domini Stephani archidiaconi Flavigniacensis in ecclesia Eduensi et archipresbiter de Duismo salutem in Domino Universitati vestre tenore presentium notum facimus quod anno ab incarnatione Domini millesimo CC septuagesimo secundo die sabbati post Pasca domino Girardo Dei gratia Eduensi episcopo et domino Guillermo abbate Flavigniacensi pluribusque super negociis colloquentibus quamplurimis recognovit predictus Guillermus abbas Flavigniacensi provisus non cohactus non requisitus sed spontanea et propria voluntate quod possessio et proprietas ville Flavigniacensis et appendiciarum ejus adjudicata fuit predicto domino Eduensi episcopo per diffinitivam sententiam scilicet per dominum Petrum militem dictum de Fontanis in viridario illustrissimi regis Francie apud Parisius pie memorie Ludovici de ipsius regis speciali mandato Hec autem recognitio facta fuit a predicto abbate in abbatia Flavigniacensi in aula parva ipsius abbatis in qua tractatur de causis coram ipso ibidem assistantibus predicto Girardo Dei gratia episcopo Eduensi et predicto Guillermo abbate Flavigniacensi fratre Johanne de Grosboc priore dicte abbatie Gerrico de Broignon sub priore Herveo de Marceloix priore beate Marie de Sinemuro Guillermo de Maaulain camerario Johanne de Charance cellerario Petro de Vuleio capellano dicti abbatis domino Hugone curato de Vuleio presbitero fratre Johanne de Virzilliaco monacho Fontanetensi domino Simone canonico Belle Ville magistro Martino rectore scolarum Flavignensium dicto de Losanna clerico Guillermo Lupusculo clerico Philippo de Poilenaio clerico Johanne de Salvia clerico Colino et Jacobo fratribus filiis defuncti Petri le Vantier Johanne Picardo serviente regis Francie Colino de Gaes laico Humberto mareschallo de Flavigniaco Johanne dicto Bonne Mere clerico Huguone de Salmasia tunc vantario Flavigniacensi et pluribus aliis fide dignis et quia sic vidimus audivimus et presentes fuimus in memoria hujus rei seu recognitionis predicte presentibus litteris sigillum predicti domini Stephani archidiaconi predicti apposuimus Datum et actum ipsa die sabbati anno ejusdem incarnationis Domini MCC septuagesimo secundo mense aprilis