Charter Document - 02060011
Charter Number: | 02060011 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1173 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.16) |
Charter:
Ego Stephanus Dei gratia Eduensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod monachi et burgenses Flaviniacenses eo tempore quo inter ipsos et abbatem suum Rainaldum de Bille dissensio habebatur pro pace et gratia mea recuperanda turres mihi reddiderunt Burgenses etiam villam ipsam et fidelitatem mihi tanquam patrono et domino juraverunt Monachi vero si contigerit ut idem Rainaldus aut deponatur ex jure aut abbatiam sponte dimittat data fide mihi promiserunt quod in electione substituendi abbatis nullum nisi me concedente et consentiente nominabunt ita tamen ut salvo jure pristino Eduensis episcopi nichil propter hec in futurum de jure Flaviniacensium minuatur Continetur etiam in fide monachorum et in juramento burgensium quod omni appellatione remota controversiam que inter ipsos et predictum abbatem versabitur in curia nostra consummabitur nisi nos eis assensum dederimus appellandi quod si evenerit ipsum abbatem aut de jure aut violentia principis investiri in verbo veritatis eis promisimus quod turres eis reddemus aut ut ipsi eas capiant patienter feremus resque in eum statum revocabitur in quo erat pridie quam villa nobis redderetur et carta super hoc facta sua parti utrique reddetur Si vero ipsis rogantibus abbas fuerit revocatus aut eo amoto alius substitutus infra quatuor menses turres et villam eis reddemus et burgenses a juramento et a fide monachos absolvemus Interim vero dum turres et villam tenebimus bona fide nos cum eis acturum secundum pacta suprascripta promisimus et ipsi nobiscum Hoc totum factum est assensu capituli Cujus rei testes sunt scilicet Bernardus abbas Fontaneti Girardus de Cutiniaco Hugo Helias Ascherius canonicus Guido de Perroil