Charter Document - 02060009
Charter Number: | 02060009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.15) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum Rex Noverint universi presentes et futuri quod ex autentico karissimi genitoris nostri pie recordationis Regis quondam Ludovici didicimus quod de contentione que diu agitata fuit inter Henricum episcopum Eduensem et Raginaldum abbatem Flaviniaci super regali nostro Flaviniaci idem genitor noster veritatem diligentius inquisivit qua inquisita Flaviniacum cum omnibus appendiciis suis eidem episcopo et successoribus suis de regali suo tenere in perpetuum concessit ita quod episcopus Eduensis de rege et abbas de episcopo illud teneat Nos vero factum genitoris nostri approbantes salva procuratione nostra unius diei quam semel in anno cum Flaviniacum venerimus Flaviniacum nobis debet sicut antecessores nostri eam habuerunt et salvo eo quod cum episcopum Eduensem requisierimus munitiones Flaviniaci nobis tradet dictum donum genitoris nostri confirmamus Quod ut ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam salvo ut prediximus jure nostro precepimus communiri Actum apud Fontemblaaudi anno incarnati Verbi MC nonagesimo secundo regni nostri anno tercio decimo Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Signum Guidonis buticularii Signum Mathei camerarii Constabulario nullo