Charter Document - 02060008

Charter Document - 02060008


Charter Number: 02060008
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1160
Date type: Internal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.15)

Charter:

In nomine Domini et Salvatoris nostri Jhesu Christi Ego Ludovicus Dei gracia Francorum Rex Oportet regiam majestatem circa negocia regni esse sollicitam sed potissimum paci et utilitati ecclesie illius a quo omnis potestas est per quem et regnamus pia sollicitudine providere Antiqua autem consuetudo est et ad nostra usque tempora pervenit ut ea que a regibus donata vel concessa sunt litteris memorieque mandentur ne lubrica temporum successione aut maligna hominum perversitate valeant infirmari Hac itaque consideratione notum facimus presentibus et futuris quod fuit gravis et diuturna contentio inter Henricum venerabilem Eduorum episcopum et Raginaldum abbatem Flaviniaci que quidem aliquandiu in presentia nostra agitata fuit Asserebat siquidem Eduensis episcopus ex antiqua donatione predecessorum nostrorum regum Francie Flaviniacum sui juris esse debere et abbatiam cum tota villa de regali nostro ad eum pertinere ita quod abbas sibi tantum respondere et de eo totum tenere debebat E contrario Raginaldus abbas dicebat quod in nullo de his que ad regale nostrum spectabant eo obnoxius esset sed regie tantum majestati de qua tenebat subjectum se esse Nos vero de lite plenius cognoscentes et instructi et veritate diligenter inquisita venerabili viro Henrico episcopo jus suum plenarie recognovimus et Flaviniacum cum omnibus appendiciis suis sibi et successoribus suis de regali nostro tenere in perpetuum concessimus ita quod Eduensis episcopus de nobis et abbas ecclesie Flaviniaci de episcopo teneat Sane et si nulla unquam a predecessoribus nostris precessisset donatio ob persone tamen sue dignitatem et honestatem prenominato episcopo Flaviniacum cum omnibus appendiciis suis ex regia liberalitate et donamus et concedimus Ut hoc autem ratum et inconcussum futuris temporibus inviolabiliter permaneat sigilli nostri auctoritate corroborari et nominis nostri karactere precepimus consignari Actum publice Parisius anno incarnati verbi MCLX anno regni nostri XXV Astantibus in palatio nostro quorum subscripta sunt et nomina et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri Signum Guidonis buticularii nostri Signum Mathei camerarii nostri Constabulario nullo