Charter Document - 02060002

Charter Document - 02060002


Charter Number: 02060002
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p7)

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei Ad futuram rei memoriam Licet regularis ordinis professores illos presertim quos majoris libertatis apostolica Sedes privilegiis honoravit congruis attollere favoribus et ipsorum illibata conservare privilegia intendamus sic tamen eos suis juribus volumus manere contentos quod privilegiorum ipsorum limites observantes jura non occupent aut impediant aliorum Sane intelleximus quod Templarii et Hospitalarii et alii religiosi privilegio exemptionis gaudentes de regno Francie hospites suos qui dati eorum ordini seu oblati dicuntur vel qui aliquem censum etiam modicum eis solvunt per se ac conservatores sibi a Sede apostolica deputatos privilegiorum suorum pretextu defendunt ne hii cum delinquunt a suis ordinariis ecclesiasticis sicut alii laici pro furtis videlicet adulteriis et aliis criminibus quorum ad ordinarios ipsos spectat correctio puniantur Capellas autem et oratoria sine consensu et auctoritate diocesanorum construunt necnon et interdicti ac suspensionis sententias quas ordinarii proferunt in personas et loca sibi subjecta dampnabiliter contempnentes faciunt in locis eisdem ac capellis et oratoriis sibi constructis divina temeritate propria celebrari quamquam quod hec ipsis liceant apostolicum privilegium vel indulgentiam non ostendant causas quoque suorum hominum assumentes illos quos ipsis hominibus injuriari asserunt super hujusmodi injuriis licet sint iidem homines liberi conveniunt et in causam nomine suo trahunt iidem etiam exempti et alii quam plures religiosi pro certis peccatis certas penas statuunt infligendas ex quo interdum evenit quod dum tales pene delinquentibus infliguntur eorum peccata que occulta fuerant in notitiam veniunt aliorum Volentes itaque talium presumptionibus congruis prout nostre incumbit sollicitudini remediis obviare apostolica auctoritate de consilio fratrum nostrorum statuimus quod hujusmodi hospites vel homines qui dati vel oblati dicuntur vel qui prefatis exemptis aliquem censum solvunt si non se eisdem exemptis omnino reddiderint sed in proprietatibus omnimodo duxerint remanendum propter hec ab episcoporum suorum sentencia nullatenus eximantur sed potestatem suam in eos ipsi episcopi sicut in alios parochianos suos exerceant cum pro suis fuerint excessibus corrigendi nec ob hoc exemptorum ipsorum conservatores quicquam contra eosdem episcopos valeant attemptare Oratoria vero vel capellas in locis non exemptis sine diocesanorum locorum ipsorum licentia iidem exempti construere non presumant nec in sic constructis neque in locis non exemptis cum ab ordinariis fuerint interdicta celebrent vel faciant celebrari divina quod si talia presumpserint ab hiis per locorum ipsorum ordinarios compescantur et si quas propter hoc exemptorum ipsorum conservatores sententias in contrarium protulerint illas penitus revocamus Inhibemus autem ne in locis etiam exemptis hec ipsi exempti facere audeant nisi super hiis licentiam Sedis apostolice habeant vel ipsius privilegium speciale Causas quoque sive lites proprias suorum liberorum hominum que videlicet ad ipsos tantum homines pertinent iidem exempti suo nomine sive ut actores sive ut defensores veluti suas aliquatenus non assumant etiam si sint ipsis dicti homines censuales cum id nequaquam licitum sit eisdem Pro peccato vero incognito et occulto certa pena nullatenus statuatur ex qua si per eam satisfaciat possit quoquo modo peccatum ipsum percipi cognosci vel adverti Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Laterani VII kalendas aprilis pontificatus nostri anno secundo