Charter Document - 02060001

Charter Document - 02060001


Charter Number: 02060001
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.7)

Charter:

Alexander [] Ad perpetuam rei memoriam Ad audientiam nostram pervenit quod non nulli abbates et religiosi prelationis gerentes officium de regno Francie subditis suis inhibent ne statum monasteriorum suorum personarum et rerum eorumdem dyocesanis suis vel aliis per quos ad noticiam eorum pervenit insinuent vel exponant in ipsos si secus egerint excommunicationis sentenciam proferentes Ex quo evenit quod cum ipsi dyocesani eadem monasteria visitant illorum statum scire non possunt propter quod multa in eis tam in capite quam in membris quum correctione ac reformatione indigerent remanent incorrecta Contra has ergo detestabiles et periculosas astucias providere volentes decernimus habito fratrum nostrorum consilio quod ipsi dyocesani sentencias quas hujus religiosi prelati in suorum monasteriorum personas et subditos in quibus iidem visitationem habent hac occasione protulerint valeant revocare Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Laterani VII kalendas aprilis pontificatus nostri anno secundo