Charter Document - 02051015
Charter Number: | 02051015 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Oliverius humilis abbas Maceriarum et St Plotons archipresbiter Belnensis notum facimus universis presentibus et futuris quod in nostra presentia propter hoc constituti Girardus et Iohannes fratres domicelli condam filii domini Hugonis de Pratis militis sine cohactione aliqua coram nobis recognoverunt se debere Iohanni de Malimonte militi sexaginta et undecim libras Parisien pro quibus sexaginta undecim libris obligaverunt in manu predicti domini Iohannis et heredum suorum prout feodum suum legium omne jus quod habent et habebunt in villa et in finagio de Perruil tam in hominibus quam terris domibus pratis nemoribus costumis censibus aquis dominio et justiciis et in omnibus aliis que omnia sunt de feodo legio domini Iohannis de Malimonte et heredum suorum prout predicti Girardus et Iohannes fratres coram nobis recognoverunt ita tamen quod cum predicti Girardus et Iohannes fratres vel heredes ipsorum predictas sexaginta undecim libras Parisien solverint domino Iohanni de Malimonte predicto vel suis heredibus omnia predicta ad dictos Girardum et Iohannem fratres vel ipsorum heredes salvo feodo legio domini Iohannis predicti et heredum suorum revertentur et possunt supradicta de Marcio in Marcio rehabere Datum anno Domini MCC quinquagesimo quarto mense Ianuario