Charter Document - 02051014

Charter Document - 02051014


Charter Number: 02051014
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acceptance
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Officialis Eduensis notum facimus universis presentibus et futuris quod Guillelmus decanus et capitulum Eduense accensiverunt Aymoni de sancto Pancratio homini suo et heredibus ipsius Aymonis in perpetuum quemdam campum qui vocatur campus au Moyne qui situs est apud Aut Villers ante domum Gaudrici d'Aut Villers pro quatuordecim solidis Divion annui census et pro uno bicheto avene ad mensuram Eduensem et pro una gallina annue costume que omnia predicta scilicet solidos bichetum avene et gallinam dictus Aymo vel heredes sui predictum campum tenentes tenentur singulis annis in descensum Biffracti dicto capitulo vel ejus mandato reddere et si contingeret predictum Aymonem et heredes suos a dominio dicti capituli exire vel recedere dictus campus cum omni melioratione et edificio ibidem factis a dicto Aymone vel ab heredibus suis dicto capitulo pacifice et quiete remaneret prout hec omnia predicta vidimus contineri in litteris dictorum decani et capituli super hoc confectis et magno sigillo dicti capituli sigillatis eidem Aymoni traditis In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dicti Aymonis presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCL secundo mense Septembri