Charter Document - 02051010
Charter Number: | 02051010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Obligation |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes pariter et futuri quod Iohanna relicta Iohannis Raimondet et Galterus filius ejus recognoscerunt et confessi sunt se debere Hugoni archipresbitero Eduensi octoginta libras Divion quas dictus Hugo prefato Iohanni quondam mutuo tradiderat et numeraverat pro quibus domum ipsorum de Marchaut sitam juxta domum que fuit Laurentii de Marchaut cum ochiis retro dictam domum et appenditiis ejusdem domus et magnam ochiam suam sitam versus ulmum sancti Eleutherii dictus Hugo tenebat et habebat titulo pignoris obligata Idem vero archipresbiter omnia predicta tradidit nominate Iohanne et ejus filio tenenda nomine ipsius archipresbiteri ita quod pro fructibus dictarum rerum tenentur reddere dicto archipresbitero vel ejus mandato annuatim centum solidos Divion videlicet quinquaginta solidos in synodo hiemali et quinquaginta solidos in synodo estivali quousque predicte octoginta libre eidem archipresbitero vel ejus mandato fuerint integre persolute quod si in dictis solutionibus defecerint dictus archipresbiter vel ejus mandatum omnia predicta capere poterunt et habere et ea vendere pro prefata pecunia vel pignori obligare vel alii tenenda tradere pro sue beneplacito voluntatis Has siquidem conventiones memorata Iohanna et ejus dictus filius fide prestita corporali tenendas juraverunt firmiter et inviolabiliter observandas In cujus rei noticiam et munimen ad preces et instantiam tam dicti archipresbiteri quam prefate Iohanne et ejus filii supradicti nos Guillelmus abbas sancti Martini et Bertrandus cantor Eduensis presenti cyrographo sigilla nostra apposuimus et ego Cristianus officialis et canonicus Eduensis sigillum curie Eduensis Datum anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo octavo mense Octobri