Charter Document - 02051007
Charter Number: | 02051007 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido dominus de Colchis notum facio presentibus et futuris quod cum haberem controversiam adversus ecclesiam Eduensem super terram que fuit quondam Anselini militis apud Perrolium quam idem miles sicut asserebat donaverat michi in filolagio pro bono pacis et intuitu societatis dicte ecclesie quam desidero semper habere coram canonicis in capitulo quicquid juris in dicta terra habebam et quomodocunque haberem quitavi penitus et hoc totum tenere in perpetuum super sacrosanctum Evangelium propria manu juravi et quod hoc faciam laudari et concedi ab A uxore mea et Guidone et Galtero filiis meis In cujus rei testimonium ad preces et instanciam meam vir venerabilis A archidiaconus Belnensis et Willelmus prior et Galterus archipresbiter de Colchis presentibus litteris munimen sigillorum suorum apposuerunt Actum anno gracie MCCXX septimo mense Iunio