Charter Document - 02051006

Charter Document - 02051006


Charter Number: 02051006
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Bertrandus archidiadonus Belnensis et ego Willermus Galien canonicus Eduensis obedientarii terre ad ecclesiam Eduensem pertinentis notum facimus presentibus et futuris quod Audonus Batelou et Isabella uxor ejus de assensu nostro Iohanni de Paris canonico et abbati sancti Stephani ad servitium altaris sancti Iohannis Evangeliste quod est situm in ecclesia sancti Lazari vendiderunt et precise quitaverunt quamdam peciam terre que est sita juxta hoschiam Libaudi Crassi strata publica mediante eamdem peciam et corveiam domini episcopi pro decem libris Divion jam solutis et ille debet ecclesie Eduensi decem et octo denarios censuales ad festum sancti Simphoriani persolvandos Hanc vero venditionem prefati Audonus et Isabella uxor ejus fiduciaverunt garantire secundum jus contra omnes homines Nos autem in hujus rei testimonium presentibus litteris munimen sigillorum nostrorum apposuimus Actum est hoc in claustro Eduensi coram multis anno gracie MCC vicesimo sexto