Charter Document - 02051003
Charter Number: | 02051003 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido decanus Eduensis cum universo ejusdem ecclesie capitulo omnibus notum facimus quod Gauterius Vogrinus vendidit et absolute quitavit pro sexaginta solidis Divion Bertrando succentori Eduensi quicquid jure hereditario seu aliquo alio dicebat se habere in domo nostra apud Fraxinum sita que olim fuerat Hugonis vicarii et hoc laudavit Christiana uxor ejus quam domum cum appendiciis ipsius Hugo cantor et Gauterius de Regneio canonicus Eduensis obedientiarii terre Eduensis ad quos donatio vel venditio predicte domus pertinebat dederunt et concesserunt predicto B succentori pro novem libris et tribus solidis Divion et pro duobus solidis censualibus tali conditione quod sepe dictus B succentor non possit domum illam vendere neque dare nisi clerico vel laico de dominio ecclesie Eduensis Hoc etiam socii eorumdem qui in reditibus predicte terre suas cum eis percipiebant tunc prebendas laudaverunt atque concesserunt et ad eorumdem petitionem et ad dicti Galterii Vogrini instanciam presentem cartulam sigillo nostro fecimus roborari Actum anno Verbi incarnati MCCXVII