Charter Document - 02051002
Charter Number: | 02051002 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego G decanus cum capitulo Eduensi notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum Alardus presbiter et hostiarius sancti Lazari quamdam domum juxta ecclesiam sancti Quintini quondam edificasset pro qua nobis debebat duos solidos censuales duobus nepotibus suis clericis illam domum donavit ita quod super eamdem domum in die anniversarii dicti Alardi distributionem duorum nummorum in ecclesia nostra facerent Post ea vero Iohannes de Paris concanonicus noster eamdem domum a prefatis nepotibus acquisivit de assensu nostro et pluribus annis distributionem jam dictam de proprio fecit et duos solidos censuales persolvit Postmodum autem eidem Iohanni de communi assensu de duobus pretaxatis solidis censualibus duodecim denarios pacifice quitavimus et predicto Iohanni concessimus quod decetero distributionem in die anniversarii supradicti de bursa nostra in perpetuum faciemus propter quod prenominatus Iohannes de bonis suis nobis decem libras donavit Actum anno gracie MCCXVII III idus Ianuarii