Charter Document - 02051001

Charter Document - 02051001


Charter Number: 02051001
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo abbas sancti Martini Eduensis notum facio universis quod Girardus de Rebello laudantibus et consentientibus filiis suis Bartholomeo et Renaudo pacifice vendidit et quitavit in perpetuum Hugoni Tuebuef canonico Eduensi et capitulo sancti Nazarii Eduensis in crastino Pasche in molendino sancti Nazarii quod est apud Arronem unum sextarium vini et duas michyas et sex nummos censuales et terciam partem unius tyllie carnis et in manso de Quercu duos sextarios avene in festo sancti Martini hyemalis et duos solidos in festo sancti Simphoriani et duas gallinas in carniprivio Hec omnia sicut prenotata sunt totaliter vendidit et quitavit in perpetuum dictus Girardus predicto Hugoni Tuebuef et capitulo Eduensi promittens ipsi et capitulo hec omnia contra omnes homines bona fide garantire vel tantumdem reddituum alibi convenientium et commode ad respectum capituli Eduensis et bonorum hominum assignare In cujus rei testimonium ad instanciam Girardi et filiorum ejus predictorum presentem cartulam sigillo nostro fecimus roborari Actum Edue anno gracie MCCXV