Charter Document - 02050099

Charter Document - 02050099


Charter Number: 02050099
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1300
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis Eduensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra propter hoc presentia specialiter constitutus Guillermus Albaudi major Sancti Johannis in Burgo Eduensi clericus quondam filius Guioti Albaudi quondam civis Eduensis asserens coram nobis in jure scienter et provide quoddam nemus cum fundo appendiciis et pertinenciis ejusdem quod vulgariter Colovre dicitur situm juxta viam publicam per quam itur de Edua apud Auceyum inter nemus abbatisse et conventus Sancti Andochii Eduensis ex una parte et nemus domini ducis Burgundie ex altera contiguum etiam ex alia parte nemoribus monialium Campi Canoti de Petra Cervalli quod quidem nemus quondam fuit liberorum domine de Ribello ad ipsum jure dominii vel quasi pertinere et pertinere debere ac se habere et habere debere in dicto nemore fundo appendiciis et pertinenciis ejusdem justiciam magnam et parvam ac illud tenere et tenere debere in feudum legium a reverendo patre in Christo ac domino domino episcopo Eduensi nomine ecclesie Eduensis idem Guillermus Albaudi sciens providus spontaneus et discretus non vi non dolo non metu ad hoc inductus nec in aliquo circonventus deliberatione animi super hoc habita diligenti sicut dicit vendit et titulo pure ac perfecte venditionis tradit cedit quittat penitus et deliberat pro se et heredibus suis impertuum viro venerabili et discreto domino Guidoni de Castro Novo decano ecclesie Eduensis et causam habituris ab eo imperpetuum prefatum nemus de Colovre cum fundo appendiciis et pertinenciis universis ejusdem prout se ingerit et importat in longo et lato infra et supra ut superius declaratum est necnon et justiciam magnam et parvam in ipso nemore fundo appendiciis et pertinenciis ejusdem nichil juris possessionis vel proprietatis sibi vel suis aliqua enus retinens in eisdem pro septies viginti libris Turonensium sibi a dicto emptore integre persolutis in pecunia legitime numerata et de quibus se tenet et habet coram nobis dictus venditor plenarie et integre pro pagato et super hiis dictum emptorem et suos coram nobis quittat penitus et absolvit quas siquidem venditionem concessionem quittationem et omnia alia et singula supradicta Agnes filia Matheroni forestarii de Edua uxor dicti venditoris in nostra propter hoc presentia specialiter constituta laude et assensu dicti venditoris mariti sui ipsi uxori sue in hiis coram nobis auctoritatem et mandatum prestantis vult laudat approbat ratificat et acceptat quittans coram nobis penitus et remittens dicto Guidoni emptori et causam habituris ab eo omne jus et omnem actionem possessionem et proprietatem quod et quas habet habere potest et debet in dicto nemore fondo justicia magna et parva appendiciis et pertinenciis eorumdem tam ratione dotis seu dotalicii quam alia quacunque ratione vel causa Quapropter dicti Guillermus venditor et Agnes ejus uxor se pro se et suis de premissis venditis in manu nostra devestierunt [] Datum et actum die jovis ante ramos palmarum anno Domini millesimo trecentesimo presentibus domino Poncio de Grosso Bosco presbitero Johanne Maugant et Roberto de Sancto Gengulpho clericis relicta Girardi Porcheti et pluribus aliis testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis