Charter Document - 02050097

Charter Document - 02050097


Charter Number: 02050097
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1297
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos officialis Eduensis notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus magister Johannes de Monte Sancti Johannis medicus providus spontaneus non coactus nec deceptus ut asserit recognoscit et confitetur publice et in jure coram nobis se accepisse et debere tenere ad censam perpetuam a viro venerabili domino Guidone de Castro Novo decano Eduensi quandam ochiam sitam retro vicum qui dicitur Chaucechien prout se importat et extendit in longum a chemino per quod itur de dicta rua a parte inferiori apud Marchaaut et insuper usque ad ochiam Galterini dicti Boisson et in latum ab ochia que fuit Johannete filie Reynaudi Camusii usque ad ochiam Hugonis dicti Sappris item ab ochia Jaquete filie Cole de Edua usque ad quamdam peciam terre seu quoddam virgultum que vel quod fuit Guillelmi dicti Mauclere et usque ad plateam seu portiunculam terre quo fuit Seignoreti correarii quam nunc tenet Mietus cutellarius et usque ad domos que fuerunt Galieti dicti au maigle et Girardi dicti Corroer prout mete hinc inde ibidem apposite dividunt et ostendunt cum omnibus arboribus appenditiis et pertinentiis ochie supradicte pro decem bichetis frumenti boni et legitimi ad mensuram castri Eduensis annui redditus dicto Guidoni et suis causamque habituris ab eo infra hyemale festum beati Martini annis singulis persolvendis Et sciendum quod si idem Johannes seu ille vel illi qui dictam ochiam tenebunt pro tempore in solutione dictorum decem bichetorum per unum annum deficerent quod absit dictus Guido et causam habituri ab eo dictam ochiam cum predictis appenditiis et pertinentiis ac melioratione et edificiis ibidem factis ex tunc poterunt auctoritate propria occupare tenere et fructus suos facere quousque de toto defectu solutionis predicte et dampnis inde habitis erit ei vel eis plenarie et integre satisfactum quod vult et concedit Johannes supra nominatus Recognoscit etiam idem Johannes dictam ochiam cum predictis appenditiis et pertinentiis teneri in sex denariis monete currentis censualibus viro venerabili domino Helie de Suilleio canonico Eduensi ratione domus quam nunc inhabitat idem Helias Edue in festo sancti Symphoriani annis singulis persolvendis Quapropter promittit idem Johannes [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo mense julio