Charter Document - 02050096

Charter Document - 02050096


Charter Number: 02050096
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1296
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos officialis Eduensis notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constituta dicta Chatelainne de Corveia uxor quondam Hugonis dicti Quarroiget asserens et affirmans in jure coram nobis se habere et debere habere medietatem indivisam in manso domibus et ochiis dictis de Juere et in appenditiis et pertinentiis eorumdem prout dicti mansus domus et ochie adjacent et se extendunt circumque circa palacium dictum de Juere et sita sunt predicta inter viam publicam per quam itur de Domo Dei de Marchaaut versus Flureium et terram Guillermi dicti Poupain et terram Lombardi Fortis et viam publicam per quam itur de rua Chaucechien versus pontem Sancti Andochii dicta Chatelainne non vi non dolo ad hoc inducta immo provida spontanea et ex certa scientia sicut dixit vendit tradit et nomine pure et libere venditionis deliberat concedit et quitat imperpetuum viro venerabili domino Guidoni de Castro Novo decano Eduensi et suis causamque habituris ab eo dictam medietatem mansi domorum ochiarum appenditiarum et pertinentiarum eorumdem cum omni jure et actione quod et quam habet et habere potest in eisdem quocunque titulo seu causa ab ipso Guidone et suis causamque habituris ab eo imperpetuum tenendam habendam et pacifice possidendam pro viginti duabus libris sex decim solidis et quatuor denariis Viennensium dicte Chatelainne jam solutis ab ipso Guidone ut ipsa asserit in pecunia numerata De quibus premissis se devestiens dicta Chatelainne coram nobis Regnaudum de Monte Sancti Johannis presbiterum vice et nomine dicti decani investit corporaliter de eisdem promittens eidem Guidoni per juramentum suum super sancta Dei evangelia corporaliter prestita [] Datum et actum die mercurii in feste Decollationis beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto