Charter Document - 02050075

Charter Document - 02050075


Charter Number: 02050075
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1280
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos magister Johannes de Borbonio canonicus et officialis Eduensis notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constituti Amyetus et Perrinetus fratres liberi quondam Guidonis dicti Foetat de Edua defuncti asserentes et affirmantes publice et in jure coram nobis se habere apud Eduam in loco qui dicitur Rue quamdam domum cum orto et virgulto retro ipsam domum sitis sitam inter domum Michaelis dicti Loisy ex una parte et mansum quondam Paineti de Rua ex altera item inter viam publicam per quam itur apud Colchas ex una parte et virgultum capituli Eduensis quem tenet Galterus Porcheti ex altera item se habere duos denarios censuales in quibus Bryvetus de Campo et sui sibi tenentur obligati sitos ut asserunt super quoddam pratum suum situm in preria de Arroto quos domum cum orto et virgulto retro sitis et duos denarios censuales predicti Amyetus et Perrinetus asserunt coram nobis se emisse a Guidone quondam filio domini Christiani dicti Cornetat de Edua defuncti dictam domum cum orto et virgulto appendiciisque et pertinenciis ipsius et dictos duos denarios censuales non coacti non circonventi sed providi ac spontanei ut asserunt vendunt quittant cedunt et concedunt in perpetuum domino Seguino de Sancta Maria Cabilonensi presbitero curato ecclesie Sancti Leodegarii sub Biffracto et suis ab ipso Seguino et suis tenendos habendos et perpetuo pacifice possidendos pro quindecim libris Turonensium ipsis venditoribus ab eodem Seguino emptore jam solutis in pecunia legitime numerata prout iidem venditores coram nobis confitentur se de premissis omnibus venditis pro se et suis coram nobis devestientes [] Datum et actum Edue anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo mense aprili