Charter Document - 02050072
Charter Number: | 02050072 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis nos Jacobus Boisserandi canonicus et terrarius Eduensis notum facimus quod in nostra presencia propter hoc specialiter constitutus Guillermus dictus Mauclerz cutellarius civis Eduensis non coactus nec circonventus immo providus spontaneus et ex certa sciencia presente Anneto cutellario ejus fratre ex certa sciencia vendit cedit concedit et quitat imperpetuum eidem Anneto et ejus heredibus titulo venditionis legitime quartam partem indivisam cujusdam molete site apud Coardum videlicet en Ronchey subtus moletam ejusdem Anneti que quondam fuit magistri Guillermi Boerii canonici Eduensis cum appendiciis et pertinenciis ipsius quarte partis quecumque sint et ubicumque quam quartam partem dictus Guillermus acquisivit ut asserit a Roberto de Coart dicto de Ronchey ab ipso Anneto et suis heredibus imperpetuum tenendam habendam et pacifice possidendam pro quatuor libris Viennensium eidem Guillermo ab eodem Anneto jam solutis in pecunia legitime numerata ut asserit idem Guillermus coram nobis De qua quarta parte predicta cum appendiciis et pertinenciis predictis dictus Guillermus se devestit [] salvis duobus denariis censualibus annuatim solvendis ecclesie beati Nazarii Eduensis in festo beati Nazarii predicti super dictam quartam partem Abrenunciantes [] Datum et actum anno Domini MCC septuagesimo nono mense junio die sabbati post festum beati Barnabe apostoli