Charter Document - 02050071

Charter Document - 02050071


Charter Number: 02050071
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos magister Johannes de Borbonio canonicus et officialis Eduensis notum facimus quod in nostra propter hoc presentia specialiter constitutus dominus Theobaldus de Nollayo nunc curatus ecclesie de Volenay non coactus non circonventus immo providus ac spontaneus pro evidenti utilitate ipsius ut asserit coram nobis presente Jacobo dicto Boisserand canonico Eduensi vendit concedit deliberat atque quitat ipsi Jacobo et suis heredibus et causam habituris ab eo quamdam vineam suam moventem et existentem de suo capite et hereditate sicut dicit sitam au Buyllei de Chaaillei juxta vineam domini Nicholai curati Sancti Johannis de Narroces et desuper vineam que fuit domini Petri dicti Desraie militis defuncti prope limitem qui tendit de Sampigneo apud Chaaigneum ab ipso Jacobo et suis heredibus et causam habituris ab eo in perpetuum tenendam habendam et pacifice possidendam pro viginti quinque libris Divionensium eidem venditori jam solutis ab ipso Jacobo in pecunia legitime numerata prout idem Theobaldus coram nobis publice et in jure confitetur [] salvis quatuor denariis censualibus in quibus dicta vinea vendita ecclesie Eduensi item salvis quatuor denariis in quibus dicta vinea domino Chaaileii et salvis aliis trious denariis in quibus dicta vinea ecclesie Chaailleii et salvis tribus obolis in quibus dicta vinea ecclesie Sancti Johannis de Narroces ex annuo censu remanet obligata et afficta Abrenunciat siquidem [] Datum Edue et actum die jovis ante Letare Jherusalem anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo