Charter Document - 02050063
Charter Number: | 02050063 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis nos Jacobus sescallus Eduensis notum facimus quod Petrus de Choart dictus de Quadrivio in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus presente Guillermo de Edua tabernario asserens et affirmans in jure coram nobis se habere et debere habere jure hereditario quamdam petiam terre arabilis sitam in suburbio Eduensi subtus Cohart videlicet an la Bruere contiguam terre Yllete uxoris dicti Testemart ex una parte et terre que fuit Ysabellis Popaim defuncta ex altera et terre Cabouot ex alia que terra vulgaliter ochia a la Nonayn nuncupatur vendit quittat et concedit imperpetuum in jure coram nobis eidem Guillermo et ejus heredibus dictam petiam terre cum appenditiis et pertinentiis ipsius terre quecumque sint et ubicumque pro sexaginta solidis Viennensium bonorum et legalium ipsi Petro a dicto Guillermo integre persolutis in pecunia numerata [] ita tamen quod Guillermus memoratus et ipsius heredes solvant et reddant necnon dicta bona pro tempore possidentes pro dictis bonis sescallo Eduensi pro tempore existenti imperpetuum singulis annis in festo beati Symphoriani apud Eduam novem denarios monete pro tempore currentis censuales et priorisse Sancti Georgii de Monte supra Eduam imperpetuum semel in anno decem denarios ejusdem monete et duos bichetos avene ad mensuram fori Eduensis reddituales Abrenunciant [] Datum Edue et actum anno Domini MCCLXX primo mense augusto