Charter Document - 02050052

Charter Document - 02050052


Charter Number: 02050052
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1267
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos magister Nicholaus de Luxovio canonicus et officialis Eduensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus Aubertinus dictus Choleit domicellus pro evidenti ultilitate sua ut asserit coram nobis vendit concedit et quitat in perpetuum viris venerabilibus decano et capitulo Eduensis ecclesie quandam suam peciam terre sitam apud Eduam inter ecclesiam Eduensem et domum que fuit domini Guillermi de Coma presbiteri defuncti quam peciam terre Hugo et Poncius domicelli fratres dicti de Tilio eidem Aubertino dedisse dicuntur ab ipsis decano et capitulo in perpetuum habendam et paciffice possidendam pro decem libris Viennensium eidem Aubertino jam solutis ab eisdem decano et capitulo in pecunia legitime numerata prout coram nobis publice confitetur Dictus autem Aubertinus de dicta pecia terre coram nobis omnino se devestit et Clarambaudum de Cappis canonicum Eduensem nomine dictorum decani et capituli investit coram nobis corporaliter de eadem Quam venditionem concessionem et quitationem dictus Aubertinus promittit [] Datum et actum anno Domini MCC sexagesimo septimo mense septembris