Charter Document - 02050048
Charter Number: | 02050048 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos officialis Eduensis universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod cum Renaudus de Gyemo clericus diu est emisset et acquisivisset a domino Galtero presbitero defuncto quondam curato ecclesie Beati Petri de Sancto Andochio Eduensi pro decem et octo libris Divionensium tunc currentium quandam domum quam idem Galterus habere dicebatur sitam in claustro Eduensi contiguam domui Belle de Claustro ex una parte et domui domini Renaudi et domini Johannis de Brecis presbiterorum ex altera et quicquid juris idem Galterus habebat vel habere poterat aut debebat in dicta domo omnimoda ratione prout hec omnia idem Renaudus in nostra presentia propter hoc constitutus asseruit et recognovit coram nobis esse vera Postmodum vero dominus Petrus de Gisort canonicus Eduensis dictam emptionem et acquisitionem quam idem Renaudus fecerat ut dictum est voluit retinere et habere pro precio antedicto cum dicta domus in quodam psalterio legendo annis singulis in vigilia Nativitatis Domini et in decem solidis Divionensium annui redditus teneretur obligata ut dicitur verum dictus Renaudus in nostra presentia propter hoc constitutus predictam emptionem et acquisitionem factam ut dictum est ab eodem eidem Petro et suis tradit cedit et quitat in perpetuum sine retentione aliqua coram nobis pro precio antedicto de quo precio idem Renaudus recognoscit publice et in jure coram nobis se gratum suum habuisse et recepisse a dicto Petro in pecunia legitime numerata Sciendum est preterea quod in nostra presentia propter hoc constituta Margareta uxor Humberti filii Anserici de Sancto Andochio Eduensi non coacta non circonventa immo provida ac spontanea ut asserit coram nobis necnon laude assensu auctoritate et mandato prefati Humberti mariti sui in nostra presentia propter hoc constituti presente dicto Petro canonico Eduensi vendit concedit et quitat eidem Petro et suis in perpetuum quicquid juris ipsa Margareta habebat et habere poterat et debebat omnimoda ratione in domo que olim fuit defuncti Galteri sellarii de Edua que domus predicta sita est in claustro Eduensi scilicet inter domum que fuit defuncti Mathei sellarii et domum que fuit olim defuncti Galteri de Roigne quondam canonici Eduensis pro decem et octo libris Viennensium eidem Margarete jam solutis a dicto Petro canonico in pecunia numerata prout ipsa Margareta coram nobis est confessa quam venditionem predictam cum omnibus in eadem contentis ipsa Margareta tenetur et promittit per juramentum suum super hoc coram nobis corporaliter prestitum dicto Petro canonico Eduensi et suis contra omnes pacifice et efficaciter deffendere ac eciam garantire [] In cujus rei testimonium ad preces et instanciam dictorum Margarete et Humberti litteris presentibus apposuimus sigillum curie Eduensis Actum Edue anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto mense julii