Charter Document - 02050046

Charter Document - 02050046


Charter Number: 02050046
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1262
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos magister Guillermus de Clamere canonicus et officialis Eduensis terrariusque de Sampigneo universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod in nostra presencia propter hoc specialiter constituta Ysabella relicta Bernardi dicti Billon non coacta non circonventa immo provida ac spontanea et pro urgenti necessitate ac evidente utilitate ejusdem ut asserit coram nobis vendit concedit et in perpetuum quitat domino Seguino curato de Sampigneo et suis hominibus remanentibus ecclesie Eduensis ac eciam existentibus unam peciam prati sitam em Rachoseit juxta pratum Rosellorum et quamdam ochiam suam que dicitur ochia Besort sita juxta aquam em la come dou Pignot pro sex libris Divionensium de quibus duo valent unum Parisiensium dicte Ysabelle jam solutis ab eodem Seguino in pecunia legitime numerata prout dicta Ysabella coram nobis publice confitetur Dicta autem Ysabella de premissis venditis coram nobis omnino se devestiens [] salvis duobus denariis annui census de dicta ochia capitulo Eduensi vel ejus mandato annis singulis in Marcio persolvendis et salvis decem solidis Divionensium annui redditus de dicto prato Columbeto annis singulis persolvendis In cujus rei testimonium ad preces et instanciam omnium predictorum sigillum curie Eduensis una cum sigillo nostro proprio litteris presentibus duximus apponendum Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense januarii