Charter Document - 02050042
| Charter Number: | 02050042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Assignment |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo de Suille canonicus Eduensis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum ego tenerer assedere assignare tradere et deliberare viris venerabilibus et discretis decano et capitulo Eduensi sexaginta decem solidatas terre annui redditus videlicet sexaginta solidatas pro emptione domus mee in qua maneo site in claustro Eduensi que domus fuit defuncti Guillermi de Baisseio quondam canonici Eduensis et decem solidatas pro augmentatione anniversarii patris mei trado concedo et quito dictis decano et capitulo pro dictis sexaginta decem solidatis terre Galterum de Chaumontet hominem meum cum manso et tenemento ejusdem situm apud Botun necnon et cum juribus appenditiis et pertinentiis dicti mansi et tenementi qui mansus liber est et immunis ab omni servitio alieno a dictis decano et capitulo habendum et possidendum in perpetuum pacifice et quiete salva tamen justitia dominorum de Suilleio qui pro tempore fuerunt quam habent in dicto homine et dicto manso sicuti habere consueverunt in aliis hominibus et mansis dicte terre Ego autem predictus Hugo me de dicto Galtero manso et tenemento ejusdem necnon de juribus appenditiis et pertinentiis ejusdem mansi devestiens [] Nos Guido de Suillio frater ipsius Hugonis Hugo de Suillio dictus Ruffus nepos Hugonis predicti et Guillermus de Torceio armiger laudamus pariter et concedimus et quittamus dictis decano et capitulo quidquid juris habebamus habere debebamus et poteramus omnimoda ratione in dictis homine manso et tenemento [] Actum anno Domini MCCL septimo mense augusti
