Charter Document - 02050041
Charter Number: | 02050041 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos magister Guillermus de Clameriaco canonicus et officialis Eduensis et terrarius de Sampigniaco notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presencia propter hoc constitutus Durandus filius Bernardi Fraudule partitus etiam et divisus ab eodem Bernardo patre suo prout ambo confessi sunt coram nobis recognovit se non coactum non seductum nec etiam circonventum immo libenti animo et libera atque spontanea voluntate vendidisse concessisse ac quittasse domino Guidoni de Vautoello canonico Eduensi quamdam peciam vinee sitam in finagio de Sampegnei in loco qui dicitur la Cavatiere juxta locum qui dicitur la Losiere pro sexaginta et decem solidis Divionensis monete eidem Durando in pecunia numerata integre jam solutis prout idem Durandus sponte confessus est coram nobis Quam siquidem venditionem concessionem et quitationem dictus Bernardus pater ipsius Durandi laudavit gratam et ratam similiter habuit pomittentes [] Quam siquidem petiam vinee videlicet la Cavatiere dictus canonicus dedit concessit et quittavit ecclesie Eduensi ob salutem et remedium anime sue tenendam habendam et possidendam imperpetuum post decessum ipsius canonici pacifice et quiete In cujus rei testimonium ad preces et instanciam dictorum Durandi et Bernardi presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum Actum anno Domini MCC quinquagesimo quinto mense decembris