Charter Document - 02050040
| Charter Number: | 02050040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos magister Guillermus de Clamere canonicus et officialis Eduensis notum facimus universis presentibus et futuris quod Galterus dictus Antedeu de Edua laude et assensu Petronille uxoris sue coram nobis recognovit se vendidisse quitasse et concessisse imperpetuum domino Humberto canonico Eduensi abbati seculari Sancti Petri de Lestrie pro quindecim libris Divionensium nunc currentium de quibus duo valent unum Parissiensium quamdam oschiam prope ulmum Sancti Eleucterii sitam videlicet inter viam publicam per quam itur de Sancto Andochio apud Sanctum Johannem Evangelistam ex una parte et duas pecias terre quarum una est leprosorum de Flure et altera est domini Garnerii de Sancto Andochio presbitero ex altera quam pecuniam predictam memoratus Galterus et uxor sua predicta coram nobis recognoverunt se a dicto Humberto recepisse et habuisse in pecunia numerata quam oschiam predictam ipsi Galterus et uxor sua tenentur et promiserunt per juramentum suum coram nobis corporaliter prestitum et sub obligatione [] In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dictorum Galteri et ejus uxoris presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum Actum anno gratie MCCL quinto mense augusto
