Charter Document - 02050039
Charter Number: | 02050039 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos officialis Eduensis et Humbertus abbas Sancti Petri Eduensis notum facimus universis presentibus et futuris quod Johannes dictus de Bancis in nostra presentia constitutus recognovit se in perpetuum vendidisse domino Amico canonico et archipresbitero Eduensi viginti solidos censuales Divionensium pro sex decim libris Divionensium quas recognovit se recepisse a dicto archipresbitero in pecunia numerata quos viginti solidos idem Johannes assedit dicto archipresbitero super tenementum ipsius Johannis situm inter domum leprosorum de Fluri et villam de Vernement et super terras et prata et omnia appenditia ipsius tenementi ubicumque sint quos viginti solidos dictus archipresbiter vel ejus mandatum in dicto tenemento terris pratis et appenditiis ejusdem singulis annis in mense marcii percipiet Hanc autem venditionem laudavit pariter et concessit Helisabet uxor dicti Johannis [] In cujus rei testimonium ad preces omnium supradictorum nos officialis sigillum curie Eduensis et nos abbas Sancti Petri sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense septembris