Charter Document - 02050038
Charter Number: | 02050038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos officialis Eduensis notum facimus universis presentibus et futuris quod cum discordia verteretur inter capitulum Eduense ex una parte et dominam Sarram relictam Guillelmi de Bordiaus militis Guillelmum et Hugonem filios suos ex altera super quibusdam domibus et quodam furno in una ipsarum domum sito que domus site sunt apud Eduam subtus domum in qua nunc manet Hugo decanus Sedelocensis inter virgultum domini Seguini de Chamdenus canonici Eduensis et grangiam que quondam fuit defuncti Bertrandi quondam cantoris Eduensis quos domos cum dicto furno defunctus Guillelmus Galiens quondam archidiaconus Flaviniacensis edificaverat et eas cum ipso furno idem archidiaconus dicto capitulo dederat in perpetuum et concesserat pro anniversario ipsius archidiaconi in ecclesia Eduensi annuatim faciendo prout dictum capitulum coram nobis asserebat Tandem utraque pars coram nobis recognovit se super hoc ad invicem amicabiliter et concorditer pacificasse et convenisse in hunc modum quod dicte domus cum dicto furno predictis domine et filiis suis in perpetuum remanent et remanebunt ita tamen quod jam dicti domina et filii sui quadraginta solidos Divionensium singulis annis ad quindenam beati Remigii vel infra dictam quindenam capitulo vel ejus mandato pro domibus et furno predictis reddere tenentur apud Eduam pro anniversario dicti archidiaconi in dicta ecclesia faciendo quas domos et furnum memorati domina et filii sui in bono statu tenere debent de quibus quadraginta solidis predictis ipsa domina et filii ejus predicti tenentur viginti solidos Divionensium dicto capitulo ad respectum ipsius capituli vel ejus mandati alibi assedere si possit apud Eduam vel alibi quam propinquius potuerunt de Edua secundum quod utraque pars ad invicem conveniet et concordabit Si vero casu fortuito contingeret dictos domos et furnum destrui predictum quod absit nichilominus predicti domina et filii sui dictos quadraginta solidos ad terminum predictum dicto capitulo vel ejus mandato annuatim reddere tenentur apud Eduam et sciendum quod dicta domina viginti solidos Divionensium jam dicto capitulo assessos super portionem quam ipsa domina habet in decima de Beligne sub Berna pro anniversario patris et matris ipsius domine in dicta ecclesia singulis annis faciendo debet eidem capitulo si eidem capitulo placuerit assedere apud Bouse super bona ipsius domine que habet ibidem que omnia predicta et singula jam dicta domina et filii sui promiserunt per fidem suam super hoc corporaliter prestitam firmiter tenere ac inviolabiliter observare in perpetuum et ratum habere In cujus rei testimonium ad preces et instantiam utriusque partis presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum Datum et actum Edue anno Domini MCC quinquagesimo mense septembris