Charter Document - 02050037

Charter Document - 02050037


Charter Number: 02050037
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1250
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo archipresbiter Eduensis in extrema voluntate constitutus tamen compos mentis testamentum meum condidi in hunc modum In primis lego domino episcopo Eduensi decem libras Divionensium archidiacono Eduensi centum solidos Lego etiam matri ecclesie Eduensi pro anniversario meo in eadem ecclesia faciendo tres petias vinearum apud Sampigniacum et viginti quinque solidos annui redditus super domum lapideam Petri Garniart et insuper torcular et ochiam retro dictam domum sitos et duos bichetos frumenti ad mensuram Colcharum et quamdam secturam prati que omnia Girardus de Draceio canonicus Eduensis et Guillelmus vicarius Eduensis nepotes mei possidebunt quamdiu vixerint et unus post alterum pro sex libris Divionensium annuatim in die anniversarii mei persolvendis Item lego eidem ecclesie pro dicto anniversario meo illud quod habeo in monte apud Loupoysat et prata mea sita ultra Larchot et triginta solidos super domum meam contiguam domui in qua maneo et viginti solidos super aliam domum sitam intra domum de Jesort et domum prepositi ita quod dicti nepotes mei hec omnia sicut supra dictum est possidebunt ad vitam suam pro quatuor libris Divionensium ita quod de omnibus predictis reddant in die anniversarii mei decem libras et post mortem ipsorum plus offerenti omnes res predicte conferantur ad augmentationem anniversarii mei faciendi Item lego pro distributione facienda in matre ecclesia in die obitus mei decem libras et alias decem libras pauperibus erogandas in die tricennarii mei centum solidos ad distributionem et centum solidos pauperibus erogandos Item lego monasterio Sancti Martini Eduensis triginta libras Divionensium quas abbas ejusdem loci mihi debet pro anniversario meo ibidem faciendo de quibus triginta solidi annui redditus emantur ad pictantiam in die anniversarii mei fratribus faciendam et in die obitus mei quadraginta solidos pro pictantia ecclesie Sancti Symphoriani Eduensis viginti solidos Sancto Andochio viginti solidos Sancto Johanni viginti solidos unicuique ecclesie parrochiali archipresbiteratus Eduensis triginta denarios exceptis ecclesia Sancti Johannis de Crota ecclesia Beate Marie et ecclesia Sancti Quintini quarum cuilibet lego quinque solidos pro absolutione mea usque ad annum facienda Item lego Sancto Georgio de Monte Petre Cervalli Sancto Juliano Campo Canoto unicuique decem solidos fratribus de Valle Sancti Benedicti quadraginta solidos ecclesie meo de Verreriis decem libras ad opus cancelli ipsius ecclesie reficiendi pro me et defuncto Guidone Pare cujus elemozinam recepi Item lego Guidoni de Verreriis capellano meo domos meas de Verreriis quas edificavi et acquisivi cum appenditiis earumdem ad vitam suam tenendas et post mortem ipsius dictas domos lego dicte ecclesie Item quito matriculario de Verreriis gagerias quas habeo ab ipso Lego etiam domui Eduensis Dei unum lectum munitum culcitra cussino et legteis domui de Florei similiter unicuique leprosarie de archipresbiteratu Eduensi duodecim denarios ecclesie de Liarnaes unum vestimentum sacerdotale Lego etiam confratrie Sancti Johannis Evangeliste centum solidos pro refectione confratrum facienda confratrie domus Dei Eduensis centum solidos similiter Lego Petronille pedissete mee centum solidos et unum lectum munitum Volo autem quod vestes mee pauperibus presbiteris et clericis de choro Eduensi erogentur prout exequtores mei melius viderint expedire De domibus autem meis ita ordinavi quod Girardus nepos meus habeat domos meas in quibus maneo post decessum meum cum grangia mea et pertinentiis dictarum domorum et aliam domum sitam inter domum prepositi et domum de Jesort cum appenditiis ipsarum domorum Aliam vero domum contiguam domui mee in qua maneo et prata mea sita outre Larchot et ochiam retro dictam domum habeant post me dictus Guillelmus et Hugo frater ejus nepotes mei cum onere suo similiter Volo etiam quod omnia alia bona mea tam mobilia quam immobilia ubicumque sint et quecumque per manus exequtorum meorum pauperibus personis et piis locis erogentur prout saluti anime mee et antecessorum meorum et illorum quorum bona recepi melius viderint expedire Hujus autem testamenti mei exequtores constitui et constituo nepotes meos Girardum de Draceio canonicum Eduensem Guillelmum de Sancto Martino vicarium ecclesie Eduensis et Hugonem clericum fratrem ejus ut ipsi Deum pre oculis habentes de omnibus predictis et aliis bonis meis tam mobilibus quam immobilibus ubicumque sint et quecumque sicut supra dictum est statuant et ordinent prout saluti anime mee melius viderint expedire In cujus rei testimonium et munimen ut hoc meum presens testamentum firmum et stabile permaneat in futurum sigillum meum proprium una cum sigillis venerabilium virorum domini Humberti abbatis Sancti Petri et domini Hugonis de Torceio decani Sedelocensis canonicorum Eduensium presenti scripture testamenti mei predicti feci apponi Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense julio