Charter Document - 02050033
| Charter Number: | 02050033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos officialis Eduensis et Hugo archipresbiter Eduensis universis presentibus et futuris notum facimus quod dominus Hugo miles de Pratis et Raymundus de Santenay domicellus coram nobis laudaverunt pariter et concesserunt vendicionem quam Galterus dictus Lavandiers de Edua et Helisabeth uxor sua et Gaunaynus filius dicti Galteri precise fecerunt venerabili viro Ansello tunc decano et nunc episcopo Eduensi de domo que est sita apud Sanctum Pancratium prope domum que fuit quondam domni Philippi cum appendiciis et pertinenciis dicte domus Quam domum dictus Ansellus cum esset in officio decanatus emit a dictis Galtero et Helisabeth uxore sua et a Gaunayno filio dicti Galteri pro viginti quinque libris Divionensium Preterea laudaverunt dictus Hugo miles et Raymundus domicellus donationem quam dictus Ansellus episcopus fecit de dicta domo domino Amico presbitero canonico Eduensi et suis in perpetuum que domus cum appendiciis est de censiva dictorum militis et domicelli prout ipsi asseverant Recognoverunt etiam coram nobis predicti miles et domicellus quod ipsi laudaverunt et concesserunt dicto Amico et suis acquisitionem quam ipse Amicus fecit in domo que vocatur domus de Puteo que est contingua domui supradicte cujus acquisitionis partem dictus Amicus emit ab Helisabeth dicta Blunde filia Burdini pro octo libris Divionensium et aliam partem dictus Amicus emit a Girardo dicto Ramelot et a Stephaneta ejus uxore pro quinquaginta solidis Divionensium quam domum de Puteo dicti miles et domicellus dicunt esse de censiva sua Recognoverunt etiam coram nobis sepedicti miles et domicellus se recepisse a dicto Amico laudes suas debitas et consuetas de venditionibus supradictis In cujus rei testimonium ad preces et instantiam predictorum militis et domicelli presentibus litteris nos officialis sigillum curie Eduensis et nos archipresbiter sigillum nostrum duximus apponendum Datum Edue anno Domini MCCXL septimo mense januario
