Charter Document - 02050028
Charter Number: | 02050028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos magister Humbertus officialis Eduensis et nos Hugo archipresbiter Eduensis notum facimus presentibus et futuris quod Galterus dictus Lavandiers et Helisabez uxor sua et Gauvains filius dicti Galteri precise vendiderunt imperpetuum quitaverunt et tradiderunt Ansello decano Eduensi domum suam sitam apud Sanctum Pancratium justa domum que fuit quondam dumni Philipi cum appenditiis et pertinentiis predicte domus pro viginti quinque libris Divionensium de quibus dicti Galterus et Helisabez uxor sua et Gauvains filius dicti Galteri confessi sunt coram nobis graantum suum a dicto decano plenarie habuisse in pecunia numerata Dicti vero Galterus et Helisabez uxor sua et Gauvains se devestientes coram nobis dictum decanum investierunt Promiserunt siquidem dicti Galterus et Helisabez uxor sua et Gauvains filius dicti Galteri juramento ipsorum prestito corporali dictam venditionem et quitationem in posterum se ratam et firmam habere et contra ipsam per se vel per alium nunquam venire sed ipsam sub religione prestiti juramenti super se et super omnia bona sua contra omnes calumpniatores efficaciter garantire Abrenuntiantes exceptioni tam minoris precii quam pecunie non numerate et omni alii legum et canonum auxilio quod eis ad presens competit vel eisdem posset competere in futurum In cujus rei testimonium ad preces et instantiam omnium predictorum nos officialis sigillum curie Eduensis et nos archipresbiter sigillum nostrum proprium presentibus litteris duximus apponendum Actum et datum Edue in crastino Purificationis beate Marie anno Domini MCCXL quarto mense februarii