Charter Document - 02050026

Charter Document - 02050026


Charter Number: 02050026
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Lambertus de Rovra domini ducis Burgundie clericus notum facio universis presentes litteras inspecturis quod viri venerabiles et religiosi Theobaldus abbas et conventus Luxoviensis mihi omnia bona tam mobilia quam immobilia prioratus sui de Moloseio et de appendiciis ejusdem prioratus excepto oleo quod debetur a Dominico curato Molosei conventui Luxoviensi et exceptis illis que de dicto prioratu et de appendiciis ejusdem aliis sunt concessa dederunt et concesserunt quamdiu vixero Ego vero juravi super sacrosancta evangelia quod bona et jura dicti prioratus sine alienatione immobilium et sine decrescere pro posse meo bona fide conservabo et bona immobilia ejusdem prioratus si que sunt alienata sive ab aliquibus indebite detenta pro posse meo ad jus et proprietatem dicti prioratus sub debito dicti juramenti revocare et edificia ejusdem prioratus in bono statu conservare bona fide teneor et promisi Post decessum vero meum omnia bona dicti prioratus et jura ipsius prioratus et ejus appendiciarum ad eosdem abbatem et conventum absque difficultate qualibet incontinenti revertentur Omnia vero que ego apud Moloseium seu in finagio ejusdem prioratus et in ipso prioratu et in ejus appendiciis edificavero et acquisiero priusquam viam universe carnis ingressus fuero sepedictis abbati et conventui statim pacifice remanebunt Conversi vero qui in dicto prioratu morantur ego in necessariis quamdiu vixero competenter teneor providere in prioratu supradicto Ego etiam abbati Luxoviensi expresse remisi pensionem quatuor librarum Stephanensium qua mihi dictus abbas tenebatur singulis annis quamdiu vixerim In cujus rei testimonium ad preces meas cum sigillo meo abbas Theoloci Cisterciensis ordinis et magister Rodulphus de Monte Salione Bressensis archidiaconus sigilla sua presentibus litteris apposuerunt Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo