Charter Document - 02050024

Charter Document - 02050024


Charter Number: 02050024
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Galterus archipresbiter Colcharum universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod in presentia nostra constitutus Willermus de Disesia miles laude et assensu Sibille uxoris sue et liberorum suorum Guidonis et Agnetis quamdam vineam suam sitam en la Garchere juxta fontem precise vendidit et in perpetuum concessit tradidit et quitavit Hugoni archipresbitero Eduensi pro decem et octo libris Divionensium quas ab eodem Hugone recepit in pecunia numerata Promisit siquidem dictus miles fide corporali prestita se dictam vineam eidem Hugoni et mandato ejus super se et omnia bona sua mobilia et immobilia contra omnes calumpniatores libere et pacifice garantire pro septem denariis censualibus qui de dicta vinea debentur ecclesie Eduensi Decimam vero quam dictus miles debet ecclesie Eduensi de dicta vinea et aliis vineis suis assedit super alias vineas suas ita quod dicta vinea ab exactione decimarum libera erit decetero et quieta In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dicti militis presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno gratie MCC quadragesimo mense decembri