Charter Document - 02050023
Charter Number: | 02050023 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod nos Symon de Alorsa et Maria uxor ejus laude et assensu puerorum nostrorum Godefridi Rainaude et Bonete vendidimus tradidimus et concessimus precise domino Galtero dicto de Sancto Symphoriano canonico Eduensi vineam nostram sitam es Chailloux de Alorsa prope vineam Sancti Andochii Sedelocensis pro quater viginti libris et centum solidis Divionensium nobis a dicto Galtero in pecunia numerata jam solutis Propter quod nos et heredes nostri supradicti tenemur super nos et super omnia bona nostra mobilis et immobilia ubicumque fuerint vineam supradictam dicto Galtero vel heredibus suis seu cuicumque vel quibuscumque illam dare aut alienare quoquo modo voluerit contra omnes libere et quiete bona fide in perpetuum pacifice garantire salvo tamen censu quatuor denariorum qui de medietate dicte vinee annis singulis in mense marcio debetur Jaquelino Morgon de Belna qui hanc venditionem laudavit Et ut hoc ratum et firmum in perpetuum habeatur presentes litteras sepe dicto Galtero canonico Eduensi de assensu predictorum puerorum nostrorum tradidimus sigillorum curie Eduensis et domini Gilonis Belnensis archipresbiteri in testimonium munimine roboratas Actum est hoc anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto mense octobri