Charter Document - 02050019

Charter Document - 02050019


Charter Number: 02050019
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ancellus decanus et terrarius Eduensis omnibus presentes litteras inspecturis notum facimus quod Renaudus filius quondam Petri Munerii in nostra presentia constitutus precise vendidit et quitavit in perpetuum venerabili viro Bertrando archidiacono Belnensi domum suam sitam desupra rivum sub molendinis canonicorum cum terra eidem domui contigua sicut mete posite demonstrare videntur Tenetur eciam dictus Renaudus prefatam domum cum terra supradicta eidem archidiacono adversus omnes bona fide garantire Hanc autem venditionem pariter et quitationem laudaverunt et concesserunt Amica soror dicti Renaudi Robilinus maritus ejus et Johannes filius ipsorum memorato archidiacono in perpetuum pacifice possidendam In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dictorum Renaudi Amice Robilini et Johannis eorum filii presentibus litteris sigilli nostri apposuimus firmamentum Actum est hoc anno Domini MCC tricesimo tercio mense febroario