Charter Document - 02050015

Charter Document - 02050015


Charter Number: 02050015
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido Dei gratia episcopus Eduensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod Seguinus dominus Aligneii et Arnulphus ejusdem filius in nostra presentia domum quandam sitam in claustro Eduensi juxta domum nostram que fuerat de ipsorum patrimonio Hugoni de Verreriis militi domino videlicet Stanni cum appendiciis ejusdem domus in perpetuum quitaverunt sicut in litteris nostris exinde confectis plenius continetur Postmodum vero idem Hugo et Dannona uxor ejus et Agnes mater ipsius Dannone soror Seguini superius nominati in presentia nostra dictam domum cum appendiciis suis vendiderunt Girardo de Sancto Symphoriano et in perpetuum quitaverunt cum laude et assensu jamdictorum Seguini domini Aligneii et Arnulphi ejusdem filii In cujus rei testimonium et munimen ad preces ipsorum sigillum nostrum litteris presentibus fecimus apponi Actum anno gratie MCCXX quinto mense novembri