Charter Document - 02050010

Charter Document - 02050010


Charter Number: 02050010
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens cartula pervenerit quod Willelmus Viarii canonicus Eduensis laudantibus et consentientibus nepotibus suis Willelmo Pelerino Symone titulo pignoris obligavit Willelmo de Sedeloco pro viginti duabus marchis argenti domum suam que est ante ecclesiam beati Lazari ipsamque gageriam promisit dicto Willelmo de Sedeloco et heredibus suis fide corporaliter prestita adversus omnes homines garantire Si vero prefatus Willelmus de Sedeloco terram predicte domui coherentem adquirere poterit in qua construat cameras privatas que serviant utrique domui sue videlicet proprie et domui pariter obligate que contigue sunt memoratus Willelmus canonicus medietatem pecunie ad hoc opus impense tam pro emptione terre quam pro constructione predictarum camerarum dicto Willelmo de Sedeloco vel heredibus suis reddere tenetur eademque pecunia et quicquid in ruinis ejusdem domus reparandis vel in ipsa domo cooperienda idem Willelmus de Sedeloco impendet ad cognitionem et consilium Girardi de Rebello et Pasquelini consanguinei sui totum super domum ipsam computabitur Ne hujus rei series vel oblivione depereat vel quod absit alicujus malignitate valeat infirmari ad consensum et instantiam utriusque Willelmi appositum est huic cartule sigillum venerabilis Hugonis Eduensis prepositi et episcopalium procuratoris Similiter et capitulum sancti Nazarii Eduensis ad petitionem ipsorum eamdem cartulam sigilli sui munimine roborari fecerunt Huic facto interfuerunt Humbertus de Bussolio sancti Petri abbas Bernardus senescallus Bartholomeus de Liernaies Girardus de Rebello Pasquelinus Acta sunt hec dominice incarnationis anno MCC quarto Preterea sciendum est quod si quis de predicta gageria Willelmo de Sedeloco inquietaret et dictus Willelmus canonicus nollet eam ipsi Willelmo garantire plegios habet de predicta pecunia Bernardum senescallum de tercio Girardum de Rebello de tercio et Pasquelinum de tercio