Charter Document - 02050009
Charter Number: | 02050009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gauterius Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod cum quoddam litigium versaretur inter Hugonem cantorem ecclesie nostre et Hugonem prepositum ejusdem ecclesie super quibusdam preeminentiis in ecclesia nostra scilicet in incedendo ad processionem de recipiendo aquam benedictam de credendo in capitulo de scribendo in matricula quis cui deberet preponi quum occasione hujus litis ecclesia nostra grave dispendium incurrebat ante presentiam nostram supradictos vocavimus qui post multas altercationes data fide et plegiis in manu nostra quod nostro starent arbitrio super hiis in nos compromiserunt Nos vero a capitulo veritatem diligenter inquirentes ex testimonio plurium comperimus quod preeminentie iste ad jus cantorie pertinerent licet prepositus se esse in possessione allegaret Tandem de consensu et voluntate eorum ad peticionem et consilium capituli litem ipsam ita terminavimus quod memoratus prepositus quoad preposituram obtinebit istas habeat preeminentias post decessum vero istius prepositi sive alia occasione preposituram dimiserit statim preeminentie iste ad cantoriam ipso jure et sine contradictione redibunt et ita deinceps cantoria ista in pace obtinebit Ut autem lis ista nulla deinceps racione recidivare valeat arbitrio nostro hoc adjecimus quod quislibet successor futurus istius prepositi in juramento quod super fidelitate capituli facturus erit exprimat se super his querelis quos supra memoravimus nunquam reclamaturum Hoc eciam cum capitulo statuimus quod quislibet deinceps instituendus canonicus in juramento quod super observatione consuetudinum ecclesie nostre exhibebit similiter exprimet se pacem istam firmiter observaturum Ad majorem hujus rei firmitatem presentem cartulam sigilli nostri impressione fecimus insigniri et sigillum capituli ecclesie nostre apponi fecimus Actum Edue anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo septimo