Charter Document - 02050008
Charter Number: | 02050008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano et et capitulo Eduensibus salutem et apostolicam benedictionem Catholica fides exposcit et consuetudo ecclesie nichilominus approbata ut que bona fide ac justo titulo possidentur ab hac sede confirmationis auctoritatem accipiant que ab ipso Deo supra firmam petram propter meritum beati Petri fundata universis aliis ecclesiis robur sui status impertiri dinoscitur et decorem Ea propter dilecti in Domino filii cursum Eduensis monete sicut per dilectum filium nostrum nobilem virum Odonem ducem Burgundie in foro suo rationabiliter concessus est et in ejus autentico continetur vos quod ipsum pacifice possidetis vobis et ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Decernimus autem ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani x kalendas junii pontificatus nostri anno quinto