Charter Document - 02050004

Charter Document - 02050004


Charter Number: 02050004
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1106 - 1112
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Salubrem ac necessarium morem posteris suis dereliquit antiquitas ut res dignas memoria litterarum monumentis insererent quattinus has notitie futurorum nec ventus oblivionis valeret eripere nec infidelitatis ambiguitas in dubium faceret devenire Unde nos ecclesie Eduensis canonici placitum quod ad nostram et ad nostrorum posterorum requiem cum multo nostro labore peregimus presentis carte descriptione noticie eorum qui post nos futuri sunt transmittimus ut si quispiam aliquid eorum que per eadem placita determinata sunt avaritie rapacitate rerum usurpare tentaverit carte istius testimonio protinus a sue importunitatis insolentia refrenetur Sit igitur notum omnibus presentibus et futuris quod terra sancti Nazarii Eduensis ecclesie patronique in vicinio Malliacensis castri habetur per infestationem dominorum ejusdem castri et ministralium eorumdem vehementi et intolerabili gravamine premebatur Sed cum eedem violentie tempore Loffredi maxime crevissent ad domnum Hugonem ducem Burgundie querimoniam detulimus a quo Loffredus idem ad placitum evocatus post multam verborum conversationem tandem juravit una eum uxore sua et filiis suis Hugone et Fulgone per manum prefati ducis quod ab ea die qua jurabat in posterum terram sancti Nazarii et homines utriusque sexus quos eatenus calumniabatur ab omni exactione liberos et quitos dimitteret et omnes in dominicaturas canonicorum quasi in eadem terra habent et hoc sacramentum tam de his quam et de aliis que sequuntur fert presentibus Siguino decano Walterio archidiacono Stephano cantore et Anserico preposito et in eorum persona toti ecclesie Eduensi Retinuit autem sibi in viro ac femina mansum tenente tres eminas Divionenses de avena et XVIIII nummos et panes III et capones III de his etiam qui mansum dimidium et quartarium tenerent tantumdem haberit quantum et de integro manso Si autem minus quarterio quispiam tenet ad servitium inde debet eminam Divionensem de avena I et nummos VI panem I caponem I Sacramentum autem istud factum est de his que ipse tenebat cum uxore et filiis suis et de his que tenebant prepositi et ministrales et servientes eorum De aliis casatis suis nihil finivit nisi hoc tantum quod de casamentis eorum nullam warantiam se eis portaturum promisit Hoc idem eo jubente juraverunt ministrales sui scilicet Hugo prepositus et Durannus buticularius et in hoc sacramento habetur quod quando ministrales morierentur et mutarentur qui succedent jurabunt quod isti juraverunt Juravit etiam quod in terra hac et in hominibus eam incolentibus ultra V solidos scienter non accipiet nec ipse nec precipiente eo alius et si hoc ignoranter fecisset postquam a nobis super hoc et a nostro misso eventum fuerit infra dies XIIII et illos solidos V et quidquid superfuerit pro capitale redderet Sin alias infra dies XL reddet eisdem pro capitale et per legem competentem Concedit etiam quod homines suos qui [in] terra sancti Nazarii manebant usque ad primum Pasca faciet demigrare Si autem de hoc placito quod absit exiret dedit nobis obsides de quingentis solidis Humbertum de Lixeio pro C Odilonem fratrem ejus pro C Willermum de Trinaut pro C Odonem Chaterium pro C Ultricum de Renevis pro C et ipsi fecerunt se obsides per fidem suam []