Charter Document - 02041142

Charter Document - 02041142


Charter Number: 02041142
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Anno Domini MCC octogesimo primo die martis in crastino festi Revelationis beati Lazari ego Iacobus Boisserandi canonicus Eduensis et abbas sancti Stephani de Strata in ecclesia Eduensi sane mentis existens quia tamen vita humana in valle hujus miserie tot et tantis subjacet periculis et maxime cum nichil sit morte certius et nichil incertius hora mortis cum velit nolit quemlibet oporteat ingredi portam ejus sed quantum distet aut instet penitus ignoretur cogitans de supremis nesciens quid mihi sit dies crastina paritura volens igitur mihi providere dum vacat ne decedam intestatus ad honorem Dei et laudem Domini nostri Ihesu Christi de rebus meis et bonis ad me pertinentibus ita ordino et dispono et meum facio testamentum In primis eligo sepulturam meam in loco illo qui dicitur Marmora beati Lazari et do et lego canonicis Eduensibus qui presentes erunt in die obitus mei cuilibet ipsorum viginti solidos Vien quatuor capellanis beate Marie in ecclesia Eduensi deputatis cuilibet ipsorum decem solidos Vien item aliis prebendariis Eduensis ecclesie secundum quod percipiunt in distributionibus et pittantiis mortuorum item cuilibet presbitero et clerico non beneficiato in ecclesia Eduensi duodecim denarios Item do et lego ipsis canonicis in die trecennarii mei centum solidos Item do et lego in perpetuum ecclesie Eduensi pro anniversario meo in eadem ecclesia annis singulis faciendo domum meam que sita est in claustro Eduensi quam acquisivi a Iacobo de Rivello et ejus uxore et de qua habeo de locatione annis singulis quatuor libras Vien item viginti solidos Vien quos habeo ex annuo redditu super domum Bernardi Barberii que sita est inter domum Renaudi Camusii et domum Galteri Barberii fratris quondam dicti Bernardi item operatorium quod situm est juxta domum que fuit quondam Guillemi dicti Daviz quod acquisivi a Cola filia quondam Ade militis defuncti de quo operatorio habeo de locatione annis singulis triginta solidos Vien et volo et precipio quod si dicta Cola dictum operatorium rehabere voluerit quod illud rehabeat pro viginti libris Vien quas volo et precipio ut in augmentationem predicti anniversarii mei totaliter convertantur item quindecim solidos Vien quos habeo ex annuo redditu super mansum Roberti dicti Marchaaut quos acquisivi a Iohanne de sancto Symphoriano item decem et novem denarios cum obolo ex annuo censu et unam minam avene ex annua costuma ad mensuram fori que acquisivi a Perello Arpenelli et ejus uxore et site sunt res predicte super quemdam mansum situm en rue item tres solidos Vien quos acquisivi a Galtero Arpenelli et ejus uxore assessos et assignatos super vigultum eorum situm es mabres item quinquaginta solidos Vien ex annuo redditu quos acquisivi a domino Guidone de Barnay milite et ejus uxore sitos super domum de Gysort sitam juxta meam domum in qua maneo et super ortum situm retro dictam domum et super vigultum Nicholay de Bancis item et viginti solidos Parisien quos decanus et capitulum Eduense promiserunt mei nomine reddere et solvere annuatim post decessum meum occasione et ratione anniversarii mei pro eo quod reedificavi domum meam in qua maneo meis propriis sumptibus et expensis spectantem ad ecclesiam Eduensem ita tamen quod ipsi decanus et capitulum in predicta ecclesia Eduensi in die obitus mei de decem libris Vien meum anniversarium faciant annuatim et quod solvant et reddant annis singulis in die anniversarii mei quinque presbiteris qui in die predicti anniversarii celebrabunt divina decem solidos item pro luminari decem solidos et pro oblationibus decem solidos et si contingeret quod absit quod ipsi decanus et capitulum dictos viginti solidos Parisien nollent solvere ut dictum est predictam domum meam sitam in claustro Eduensi eisdem adimo et volo quod ad Hugonem fratrem meum vel suos heredes deveniat et perpetuo remaneat Item do et lego in perpetuum predicte ecclesie Eduensi pro faciendo distributionem panis et vini in eadem ecclesia per unam edomadam quindecim bichetos frumenti ad mensuram castri Eduensis quos Marellus dictus Caironoz ex annuo redditu meihi debet item quatuor bichetos frumenti quos Galterus Faber mihi debet ex annuo redditu item quatuor bichetos frumenti quos habeo ex annuo redditu super mansum Reginardi de Rua item octo bichetos frumenti quos habeo ex annuo redditu super terram quam acquisivi ab Adam de Postella item quatuor bichetos frumenti quos acquisivi a Bartholomeo Giraudeti sitos super quemdam mansum et duas petias terre sitas apud sanctum Desiderium item quatuor bichetos frumenti quos habeo ex annuo redditu super quamdam petiam terre sitam in via Dait ante domum que fuit Colini scutellarii quam petiam terre acquisivi a Bertrando filio quondam Bartholomei Albi Item do et lego in perpetuum predicte ecclesie Eduensi quatuor modios vini ad mensuram Belnensem ex annuo redditu quos eidem ecclesie in perpetuum assideo et assigno super grangiam meam quam acquisivi a Renaudo Guignart et super terram retro eamdem grangiam et super vineas quas acquisivi ad eodem Renaudo que sita sunt infra fines de Sampigneo et super unam petiam vinee quam acquisivi a domino Theobaldo curato de Volenayo et super aliam petiam vinee quam acquisivi a domino Nicholao curato sancti Iohannis de Narroces item et super aliam petiam vinee sitam subtus clausum capituli Eduensis quam acquisivi a dicto Hunmitot et ejus uxore et super aliis universis que habeo in finagio dicte ville de Sampigneo item viginti quinque solidos Vien ex annuo redditu quos habeo super quoddam plastrum situm apud sanctum Pancratium Eduensem quos acquisivi a domino Iohanne de Verreriis milite quod plastrum heredes Petri dicti Menart nunc tenent et possident quos viginti quinque solidos Vien volo et precipio poni et converti in cadrigando et adducendo apud Eduam annis singulis quatuor modios vini predictos Item volo et precipio quod quicquid acquisivi apud Halerey ab ipsis decano et capitulo ad certum tempus prout in litteris ex inde confectis plenius continetur post decessum meum ad predictos decanum et capitulum revertatur ita tamen quod fructus exitus redditus et proventus universi quos ex inde percipere et levare debemus si viverem in augmentationem distributionis panis et vini in eadem ecclesia faciende totaliter convertentur Item do et lego decano et capitulo Eduensi et ecclesie eorumdem in perpetuum sex libras Vien ex annuo redditu in augmentationem laudum omnium sanctorum in Quadragesima quas eisdem assideo et assigno in perpetuum super res infra scriptas videlicet quadraginta solidos Turon super grangiam quam acquisivi a Iohanne de sancto Symphoriano quam nunc tenet et possidet Hugo Grimoardi de Edua item viginti solidos super plastrum Guillemi Aurifabri quod est ante ecclesiam sancti Pancratii Eduensis et super vineam ipsius Guillemi sitam versus Coardum item decem solidos super quoddam pratum situm inter castrum de Rivello et Chantelou quod acquisivi a Gaunano Cuffarii et predicto Bertrando filio Bartholomei Albi item decem solidos Parisien super pratum de Petra Cervali quod acquisivi a dicto Bertrando item viginti solidos Vien super domum Guilleti Pelliparii quam volo quod habeat pro viginti solidis si voluerit quos volo converti totaliter in emendo viginti solidos Vien annui redditus ad opus augmentationis predicte item sex solidos Parisien semel Item do et lego domino episcopo Eduensi centum solidos Vien item archidiacono Belnensi triginta solidos Vien item archipresbitero Arneti viginti solidos Vien Item do et lego fabrice ecclesie Eduensis decem libras Vien Item do et lego monasterio sancti Andochii Eduensis et monialibus ibidem Deo servientibus quatuor modios vini ad mensuram Belnensem ex annuo redditu quos assideo et assigno eidem monasterio in perpetuum super tres petias vinearum quas acquisivi a Bartholomeo Giraudeti quarum una sita est apud Capellam de Volenay altera vero sita est in Comba et alia sita est en Quilleroy et volo et precipio quod idem Bartholomeus dictas tres petias vinee una cum hominibus de Monthana et quodam prato sito in praeria Dornees que acquisivi ab eodem teneat et possideat si voluerit ita tamen quod dictos quatuor modios vini ad eandem mensuram reddat et solvat in vindemiis annuatim abbatisse et monialibus ejusdem monasterii vel mandato earumdem scilicet de dicta vinea de Capella aut de dictis aliis vineis si dicta vinea de Capella non sufficeret ad solutionem dicti vini annis singulis faciendam Si vero dictus Bartholomeus dictas vineas cum hominibus et prato tenere noluerit vel habere volo et precipio quod dictus Iacobus nepos meus rector ecclesie de Maignees dictas vineas cum hominibus et prato teneat ad vitam ejus et possideat ita tamen quod solvat et reddat dictos quatuor modios vini dictis abbatisse et monialibus vel mandato earumdem in vindemiis annuatim Item do et lego predicto monasterio sancti Andochii abbatisse et monialibus ibidem Deo servientibus pratum meum quod acquisivi a Bernardo Furnerio item medietatem mansi Marpaudi qui debet quinque solidos ex annuo redditu item sex bichetos frumenti ex annuo redditu quos idem Marpaudus debet ratione terrarum que pertinent ad medietatem dicti mansi et ratione terrarum quas tenet et excolit ultra pontem sancti Andochii item quindecim solidos Vien annui census quos habeo super mansum Bloissardi item domum meam de Capella de Volenay et vineam sitam retro item vineam meam quam habeo apud Capellam juxta vineam Galteri de sancto Romano item vineam quam acquisivi a Raoleto de Draceio sitam en Leury item vineam quam acquisivi a Pellipario de Volenay item duas petias vinee quas acquisivi a Girardo Micaut item vineam quam acquisivi a liberis Ribou item vineam quam acquisivi a dicta la Vaiche et suis liberis item [] vinearum que fuerunt Hugoneti de Auceyo que site sunt in finagio de le Hury quas acquisivi a liberis predicti Hugoneti Hec omnia et singula supradicta que dedi et legavi predicto monasterio sancti Andochii et monialibus ibidem Deo servientibus excepta duntaxat vinea predicta quam acquisivi a predicto Raoleto volo et precipio quod dictus Iacobus nepos meus [] solummodo teneat et possideat et quod ipse ratione et occasione premissorum solvat et reddat annis singulis predictis abbatisse et monialibus [] libras Vien videlicet decem libras pro meo anniversario viginti solidos pro anniversario patris mei et viginti solidos [] annis singulis perpetuo faciendis Que unica excepta volo quod post decessum meum ad abbatissam sancti Andochii [] post decessum predicti Iacobi nepotis mei ad abbatissam sancti Andochii Eduensis deveniant et remaneant ita tamen quod [] pro meo anniversario viginti solid pro anniversario patris mei et viginti solid pro anniversario [] annuatim Item do et lego abbatisse sancti Andochii Eduensis centum libras item monialibus sancti Andochii [] in die trecennarii mei centum solidos Item do et lego [] et de reditibus qui ementur et acquirentur ex eisdem volo et precipio quod qualibet monialis que [] percipiat tres denarios Vien Item do et lego predictis monialibus duos modios [] Quadragesima ita tamen quod faciant anno quolibet in Quadragesima unum servitium mortuorum [] unum servitium mortuorum in Adventu Domini ratione dictorum duorum modiorum vini pro remedio [] emantur ex annuo redditu et predicto monasterio sancti Andochii perpetuo assignentur Item do et lego [] quadraginta solidos Vien pro pittantia et decem libras Vien ad emendum redditus pro anniversario [] Item do et lego monachis sancti Martini Eduensis in die obitus mei quadraginta solidos Vien pro pittantia et decem libras Vien [] anniversario meo in ipsorum monasterio annis singulis faciendo Item do et lego canonicis sancti Symphoriani Eduensis in die obitus mei [] et decem libras Vien ad emendum redditus pro meo anniversario in ipsorum ecclesia annis singulis faciendo [] ecclesie de Vergeio ecclesie Sedelocensi ecclesie Vallis sancti Benedicti ecclesie de Campo Canoto ecclesie sancti Iuliani ad moniales [] cuilibet ipsarum ecclesiarum decem libras Vien ad emendum redditus pro anniversario meo in qualibet ipsarum ecclesiarum decem libras Vien ad emendum redditus pro anniversario meo in qualibet ipsarum ecclesiarum [] ecclesie sancti Iohannis de Crota ecclesie sancti Quintini ecclesie sancte Anastasie ecclesie sancti Petri de sancto Andochio [] cuilibet ipsarum ecclesiarum centum solidos Vien ad emendum redditus pro meo anniversario faciendo annuatim de [] ecclesie sancti Iohannis Evangeliste et ecclesie sancti Andree Eduensi cuilibet ipsarum decem libras Vien ad emendum redditus [] annis singulis de tribus presbiteris faciendo Item do et lego fratribus minoribus de Belna centum solidos Vien [] centum solidos Vien pro pittantia item fratribus predicatoribus de Divione centum solidos pro pittantia [] de culcitra pulvinari linteaminibus et coopertorio et viginti libras Vien ad emendum redditus pro [] Item do et lego domui Dei de Castro unum lectum munitum de culcitra pulvinari linteaminibus et coopertorio et decem [] bono statu tenendo Item domui leprosorum de Floriaco centum solidos Vien ad emendum redditus pro [] item leprosis dicte domus decem solidos Vien pro pittantia item leprosis de la Genestoe decem solidos [] pro pittancia item universis curatis in archipresbiteratu Eduensi constitutis cuilibet triginta denarios [] in die obitus mei triginta solidos Vien Item do et lego trecentis presbiteris quindecim libras Vien [] item trecentis clericis pro trecentis psalteriis legendis [] quindecim libras Vien item cuidam homini michi in aliquo gradu consanguinitatis attingenti decem libras Vien pro visitando mei nomine limina beati Iacobi beate Marie de [] et beate Marie de Valle et volo et precipio quod in quolibet dictorum locorum offerat unum cereum de [] cere Item do et lego cuidam alii homini michi in aliquo gradu consanguinitatis attingenti viginti libras Vien pro viagio transmarino faciendo Item do et lego decem pauperibus puellis michi attingentibus vel aliis michi non attingentibus cuilibet ipsarum decem libras Vien pro ipsis maritantis Item lego viginti libras Vien pro grangia de Ormanceio reficienda Item volo et precipio quod in die obitus mei et trecennarii mei cuilibet pauperi ad elemosinam venienti una [] panis [] erogetur Item do et lego Hugoni fratri meo domum meam sitam en Marchaaut ante domum Petri de Belna vigerii Eduensis et juxta domum domini dicti la Quayle cum ochia sita retro dictam domum item domum in qua moratur idem Hugo quam acquisivi ab ipso item vineam meam de Monthelie quam acquisivi a dicto Paeneaul item quicquid habeo et habere possum apud Monthelie et in finagio de Monthelie item unum dolium vacuum de decem et octo modiis et decem dolia vacua de admodiatione et unam magnam cuppam et unam parvam que capiet idem Hugo in villa de Volenay vel in domo mea de Capella item vigultum de Fossa quod acquisivi ab Humberto Sausedaigne et si heredes dicti Humberti dictum vigultum pro viginti libris Vien rehabere voluerint volo quod illud rehabeant pro dictis viginti libris quas dono et lego ipsi Hugoni fratri meo Item do et lego predicto Hugoni fratri meo centum libras Vien item vineam meam sitam in finagio de Nollay quam acquisivi a Bertrando filio Bartholomei Albi item universas res et possessiones quascumque quas acquisivi a dicta Belon de Nollay Item do et lego Iaquete nepti mee terram meam de sancto Andrea quam acquisivi a predicto Hugone fratre meo et viginti libras Vien item Yllete sorori mee quadraginta libras Vien et domum meam bassam que est inter domum predicti Hugonis fratris mei et forgiam predicte Yllete sororis mee item Yllete nepti mee viginti libras Vien Item do Dulcerone nepti mee decem libras Vien item Bonete nepti mee decem libras item Margarite nepti mee viginti libras item domino Guidoni nepoti meo triginta libras Item do et lego domino Iacobo nepoti meo domum meam cum porprisio sitam versus domum Dei de Castro item breviaria mea cum psalteriis et unum lectum munitum culcitra pulvinari linteaminibus et coopertorio et sargia Item do et lego domino Iohanni de Brolio presbitero viginti libras Vien Item do et lego domino Guillemo nepoti meo curato de Rovris viginti libras Vien item ecclesie de Rovris decem libras Vien ad emendum redditus pro anniversario meo in ipsa ecclesia de tribus presbiteriis annis singulis faciendo item ecclesie de Maignees decem libras ad emendum redditus pro anniversario meo in ipsa ecclesia de tribus presbiteris annuatim faciendo Item do et lego Bartholomeo servienti meo roucinum suum et triginta libras Vien et unum dolium plenum vini item domino Garnerio viginti libras Vien et unum lectum munitum item Iohanni de Ormanceio clerico decem libras Vien et unum lectum munitum item Hugoni garcioni meo decem libras Vien et unum lectum munitum et remito ei sextarium frumenti quod habeo ex annuo redditu super domum ipsius Hugonis item Guillemo garcioni meo decem libras unum lectum munitum item Ysabelle pedissete mee centum solidos et unum par de vestibus meis item Odoete pedissete mee centum solidos item Roberto filio Sarre viginti libras Vien et grangiam meam coopertam de palea que sita est in vico Monachi quam acquisivi a predicto Bertrando filio quondam Bartholomei Albi item Guillemo Boisserandi decem libras Vien item Perreneto filio Chorelli quinquaginta libras Vien cum easdem ultra valorem ut credo recepimus de exitibus et proventibus bonorum suorum item Colardo clerico filio quondam Girardi de Forgia decem libras item liberis dicti Estevenart viginti libras Vien item Hugoni de sancto Iohanne clerico centum solidos Item do et lego quadraginta libras Vien ad emendum burellum ad faciendum centum tunicas centum pauperibus erogandas item Yllete uxori Testemeit quadraginta solidos Item do et lego Iohanni garcioni meo centum solidos Vien item Iacobo quadrigario meo quatuor libras item Iohanni munerio meo sexaginta solidos Item do et lego monasterio sancti Andochii Eduensis sexaginta solidos Vien ex annuo redditu quos acquisivi a Bertrando Tabernario de Ripparia versus Demigneum de quibus volo quod quelibet monialis surgens ad matutinas nocte in Adventu Domini habeat duos denarios item illis quatuor qui corpus meum in terra deferent unum coclear argenteum aut quinque solidos Vien Item volo et precipio quod omnes clamores mei et debita persolvantur et pacificentur Super residuo vero de dictis rebus et bonis si quod fuerit heredes meos instituo ecclesiam sancti Nazarii et monasterium sancti Andochii Eduensis per medium Si quis autem contra hanc meam ultimam voluntatem venire seu aliquid attemptare presumpserit [] Item do et lego Iohanni de Maignees clerico quadraginta solidos Vien